Ovidius, Epistulae ex Ponto, 3, VIII. Fabio Maximo
| 1 | Quae tibi quaerebam memorem testantia curam |
| 2 | dona Tomitanus mittere posset ager. |
| 3 | Dignus es argento, fulvo quoque dignior auro, |
| 4 | sed te, cum donas, ista iuvare solent. |
| 5 | Nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo: |
| 6 | hostis ab agricola vix sinit illa fodi. |
| 7 | Purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus, |
| 8 | sed non Sarmatico tingitur illa mari. |
| 9 | Vellera dura ferunt pecudes et Palladis uti |
| 10 | arte Tomitanae non didicere nurus. |
| 11 | Femina pro lana Cerealia munera frangit |
| 12 | subpositoque gravem vertice portat aquam. |
| 13 | Non hic pampineis amicitur vitibus ulmus, |
| 14 | nulla premunt ramos pondere poma suos. |
| 15 | Tristia deformes pariunt absinthia campi |
| 16 | terraque de fructu quam sit amara docet. |
| 17 | Nil igitur tota Ponti regione Sinistri |
| 18 | quod mea sedulitas mittere posset erat. |
| 19 | Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra: |
| 20 | hoste, precor, fiant illa cruenta tuo. |
| 21 | Hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos, |
| 22 | haec viget in nostris, Maxime, Musa locis! |
| 23 | Quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur, |
| 24 | tu tamen haec, quaeso, consule missa boni! |