monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14 > 42 > 53 > 28 > 10 > 75 > 4 > 2 > 38 > 59 > 5 > 10 > 5 > 49 > 34 > 63 > 46 > 1 > 44 > 14 > 74 > 3 > 1 > 93 > 11 > 28 > 83 > 72 > 38 > 7 > 3 > 15 > 40 > 89 > 7
Ovidius, Epistulae ex Ponto, 3, VI. Ad amicum celato nomine <<<     >>> VIII. Fabio Maximo

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 3, VII. Ad amicos

1 Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti
2 iamque pudet vanas fine carere preces.
3 Taedia consimili fieri de carmine vobis,
4 quidque petam, cunctos edidicisse reor.
5 Nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis
6 charta sit a vinclis non labefacta suis.
7 Ergo mutetur scripti sententia nostri,
8 ne totiens contra quam rapit amnis eam.
9 Quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
10 talia peccandi iam mihi finis erit.
11 Nec gravis uxori dicar, quae scilicet in me
12 quam proba tam timida est experiensque parum.
13 Hoc quoque, Naso, feres, etenim peiora tulisti:
14 iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
15 Ductus ab armento taurus detrectet aratrum
16 subtrahat et duro colla novella iugo.
17 Nos, quibus adsuerit fatum crudeliter uti,
18 ad mala iam pridem non sumus ulla rudes.
19 Venimus in Geticos fines: moriamur in illis,
20 Parcaque ad extremum qua mea coepit eat!
21 Spem iuvat amplecti, quae non iuvat inrita semper,
22 et, fieri cupias si qua, futura putes.
23 Proximus huic gradus est bene desperare salutem
24 seque semel vera scire perisse fide.
25 Curando fieri quaedam maiora videmus
26 vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
27 Mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
28 quam sua qui tumidis brachia iactat aquis.
29 Cur ego concepi Scythicis me posse carere
30 finibus et terra prosperiore frui?
31 Cur aliquid de me speravi lenius umquam?
32 An fortuna mihi sic mea nota fuit?
33 Torqueor en gravius repetitaque forma locorum
34 exilium renovat triste recensque facit.
35 Est tamen utilius studium cessasse meorum
36 quam, quas admorint, non valuisse preces.
37 Magna quidem res est, quam non audetis, amici,
38 sed si quis peteret, qui dare vellet erat.
39 Dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit,
40 fortiter Euxinis inmoriemur aquis.
Ovidius HOME

csg867.62 olb329.176

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 3, VI. Ad amicum celato nomine <<<     >>> VIII. Fabio Maximo
monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14 > 42 > 53 > 28 > 10 > 75 > 4 > 2 > 38 > 59 > 5 > 10 > 5 > 49 > 34 > 63 > 46 > 1 > 44 > 14 > 74 > 3 > 1 > 93 > 11 > 28 > 83 > 72 > 38 > 7 > 3 > 15 > 40 > 89 > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik