Ovidius, Epistulae ex Ponto, 3, V. Cottae Maximo
| 1 | Quam legis unde tibi mittatur epistula, quaeris? |
| 2 | Hinc ubi caeruleis iungitur Hister aquis. |
| 3 | Ut regio dicta est, succurrere debet et auctor, |
| 4 | laesus ab ingenio Naso poeta suo. |
| 5 | Qui tibi quam mallet praesens adferre salutem |
| 6 | mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis. |
| 7 | Legimus, o iuvenis patrii non degener oris, |
| 8 | dicta tibi pleno verba diserta foro. |
| 9 | Quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas |
| 10 | lecta satis multas, pauca fuisse queror. |
| 11 | Plura sed haec feci relegendo saepe nec umquam |
| 12 | non mihi quam primo grata fuere magis. |
| 13 | Cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant, |
| 14 | viribus illa suis, non novitate placent. |
| 15 | Felices quibus haec ipso cognoscere in actu |
| 16 | et tam facundo contigit ore frui! |
| 17 | Nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda, |
| 18 | gratius ex ipso fonte bibuntur aquae. |
| 19 | Et magis adducto pomum decerpere ramo |
| 20 | quam de caelata sumere lance iuvat. |
| 21 | At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset, |
| 22 | quod legi tua vox exhibuisset opus, |
| 23 | utque fui solitus, sedissem forsitan unus |
| 24 | de centum iudex in tua verba viris, |
| 25 | maior et inplesset praecordia nostra voluptas, |
| 26 | cum traherer dictis adnueremque tuis. |
| 27 | Quem quoniam fatum patria vobisque relictis |
| 28 | inter inhumanos maluit esse Getas, |
| 29 | quod licet, ut videar tecum magis esse legendo, |
| 30 | saepe, precor, studii pignora mitte tui |
| 31 | exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum, |
| 32 | utere, quod nobis rectius ipse dares. |
| 33 | Namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis, |
| 34 | ingenio nitor non periisse meo. |
| 35 | Redde vicem, nec rara tui monimenta laboris |
| 36 | accipiant nostrae grata futura manus. |
| 37 | Dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum, |
| 38 | ecquid ab his ipsis admoneare mei. |
| 39 | Ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis |
| 40 | aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, |
| 41 | quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit, |
| 42 | nescioquid certe sentit abesse sui, |
| 43 | utque loqui multum de me praesente solebas, |
| 44 | nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est? |
| 45 | Ipse quidem Getico peream violatus ab arcu |
| 46 | - et sit periuri quam prope poena vides - , |
| 47 | te nisi momentis video paene omnibus absens! |
| 48 | Gratia quod menti quolibet ire licet. |
| 49 | Hac ubi perveni nulli cernendus in Urbem, |
| 50 | saepe loquor tecum, saepe loquente fruor. |
| 51 | Tum mihi difficile est quam sit bene dicere quamque |
| 52 | candida iudiciis illa sit hora meis. |
| 53 | Tum me, si qua fides, caelesti sede receptum |
| 54 | cum fortunatis suspicor esse deis. |
| 55 | Rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo, |
| 56 | a Styge nec longe Pontica distat humus. |
| 57 | Unde ego si fato nitor prohibente reverti, |
| 58 | spem sine profectu, Maxime, tolle mihi. |