Ovidius, Epistulae ex Ponto, 3, IV. Rufino
| 1 | Haec tibi non vanam portantia verba salutem |
| 2 | Naso Tomitana mittit ab urbe tuus, |
| 3 | utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho, |
| 4 | in vestras venit si tamen ille manus. |
| 5 | Est opus exiguum vestrisque paratibus inpar: |
| 6 | quale tamen cumque est, ut tueare, rogo. |
| 7 | Firma valent per se nullumque Machaona quaerunt; |
| 8 | ad medicam dubius confugit aeger opem. |
| 9 | Non opus est magnis placido lectore poetis: |
| 10 | quemlibet invitum difficilemque tenent. |
| 11 | Nos, quibus ingenium longi minuere labores |
| 12 | aut etiam nullum forsitan ante fuit, |
| 13 | viribus infirmi vestro candore valemus; |
| 14 | quod mihi si demas, omnia rapta putem. |
| 15 | Cunctaque cum mea sint propenso nixa favore, |
| 16 | praecipuum veniae ius habet ille liber. |
| 17 | Spectatum vates alii scripsere triumphum: |
| 18 | est aliquid memori visa notare manu. |
| 19 | Nos ea vix avidam vulgo captata per aurem |
| 20 | scripsimus atque oculi fama fuere mei. |
| 21 | Scilicet adfectus similis aut impetus idem |
| 22 | rebus ab auditis conspicuisque venit! |
| 23 | Nec nitor argenti quem vos vidistis et auri |
| 24 | quod mihi defuerit purpuraque illa queror, |
| 25 | sed loca, sed gentes formatae mille figuris |
| 26 | nutrissent carmen proeliaque ipsa meum, |
| 27 | et regum vultus, certissima pignora mentis, |
| 28 | iuvissent aliqua forsitan illud opus. |
| 29 | Plausibus ex ipsis populi laetoque favore |
| 30 | ingenium quodvis incaluisse potest, |
| 31 | tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem |
| 32 | quam rudis audita miles ad arma tuba. |
| 33 | Pectora sint nobis nivibus glacieque licebit |
| 34 | atque hoc quem patior frigidiora loco, |
| 35 | illa ducis facies in curru stantis eburno |
| 36 | excuteret frigus sensibus omne meis. |
| 37 | His ego defectus dubiisque auctoribus usus |
| 38 | ad vestri venio iure favoris opem. |
| 39 | Nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum |
| 40 | nomina: materiam non habuere manus. |
| 41 | Pars quota de tantis rebus, quam fama referre |
| 42 | aut aliquis nobis scribere posset, erat? |
| 43 | Quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid |
| 44 | erratum est illic praeteritumve mihi. |
| 45 | Adde quod adsidue domini meditata querelas |
| 46 | ad laetum carmen vix mea versa lyra est. |
| 47 | Vix bona post tanto quaerenti verba subibant |
| 48 | et gaudere aliquid res mihi visa nova est, |
| 49 | utque reformidant insuetum lumina solem, |
| 50 | sic ad laetitiam mens mea segnis erat. |
| 51 | Est quoque cunctarum novitas carissima rerum |
| 52 | gratiaque officio quod mora tardat abest. |
| 53 | Cetera certatim de magno scripta triumpho |
| 54 | iam pridem populi suspicor ore legi. |
| 55 | Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus. |
| 56 | Illa recens pota est, nostra tepebit aqua. |
| 57 | Non ego cessavi nec fecit inertia serum: |
| 58 | ultima me vasti sustinet ora freti. |
| 59 | Dum venit huc rumor properataque carmina fiunt |
| 60 | factaque eunt ad vos, annus abisse potest. |
| 61 | Nec minimum refert intacta rosaria primus |
| 62 | an sera carpas paene relicta manu. |
| 63 | Quid mirum lectis exhausto floribus horto |
| 64 | si duce non facta est digna corona suo? |
| 65 | Deprecor hoc: vatum contra sua carmina ne quis |
| 66 | dicta putet! pro se Musa locuta mea est. |
| 67 | Sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae, |
| 68 | in vestro miseris si licet esse choro, |
| 69 | magnaque pars animae mecum vixistis, amici: |
| 70 | hac ego vos absens nunc quoque parte colo. |
| 71 | Sint igitur vestro mea commendata favore |
| 72 | carmina, non possum pro quibus ipse loqui. |
| 73 | Scripta placent a morte fere, quia laedere vivos |
| 74 | livor et iniusto carpere dente solet. |
| 75 | Si genus est mortis male vivere, terra moratur |
| 76 | et desunt fatis sola sepulcra meis. |
| 77 | Denique opus curae culpetur ut undique nostrae, |
| 78 | officium nemo qui reprehendat erit. |
| 79 | Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas: |
| 80 | hac ego contentos auguror esse deos. |
| 81 | Haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras |
| 82 | et placeat caeso non minus agna bove. |
| 83 | Res quoque tanta fuit quantae subsistere summo |
| 84 | Aeneidos vati grande fuisset onus. |
| 85 | Ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi |
| 86 | pondera disparibus non potuere rotis. |
| 87 | Quo pede nunc utar dubia est sententia nobis: |
| 88 | alter enim de te, Rhene, triumphus adest. |
| 89 | Inrita votorum non sunt praesagia vatum. |
| 90 | Danda Iovi laurus, dum prior illa viret. |
| 91 | Nec mea verba legis, qui sum submotus ad Histrum, |
| 92 | non bene pacatis flumina pota Getis. |
| 93 | Ista dei vox est: deus est in pectore nostro; |
| 94 | haec duce praedico vaticinorque deo. |
| 95 | Quid cessas currum pompamque parare triumphis, |
| 96 | Livia? Dant nullas iam tibi bella moras. |
| 97 | Perfida damnatas Germania proicit hastas: |
| 98 | iam pondus dices omen habere meum. |
| 99 | Crede, brevique fides aderit. Geminabit honorem |
| 100 | filius et iunctis ut prius ibit equis. |
| 101 | Prome quod inicias umeris victoribus ostrum: |
| 102 | ipsa potest solitum nosse corona caput. |
| 103 | Scuta sed et galeae gemmis radientur et auro |
| 104 | stentque super vinctos trunca tropaea viros. |
| 105 | Oppida turritis cingantur eburnea muris |
| 106 | fictaque res vero more putetur agi. |
| 107 | Squalidus inmissos fracta sub harundine crines |
| 108 | Rhenus et infectas sanguine portet aquas. |
| 109 | Barbara iam capti poscunt insignia reges |
| 110 | textaque fortuna divitiora sua |
| 111 | et quae praeterea virtus invicta tuorum |
| 112 | saepe parata tibi saepe paranda facit. |
| 113 | Di, quorum monitu sumus eventura locuti, |
| 114 | verba, precor, celeri nostra probate fide. |