Ovidius, Epistulae ex Ponto, 3, III. Fabio Maximo
| 1 | Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, |
| 2 | o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, |
| 3 | dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra |
| 4 | seu veri species seu fuit ille sopor. |
| 5 | Nox erat et bifores intrabat luna fenestras, |
| 6 | mense fere medio quanta nitere solet. |
| 7 | Publica me requies curarum somnus habebat |
| 8 | fusaque erant toto languida membra toro, |
| 9 | cum subito pennis agitatus inhorruit aer |
| 10 | et gemuit parvo mota fenestra sono. |
| 11 | Territus in cubitum relevo mea membra sinistrum, |
| 12 | pulsus et e trepido pectore somnus abit. |
| 13 | Stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, |
| 14 | fulcra tenens laeva tristis acerna manu, |
| 15 | nec torquem collo neque habens crinale capillo |
| 16 | nec bene dispositas comptus ut ante comas. |
| 17 | Horrida pendebant molles super ora capilli |
| 18 | et visa est oculis horrida penna meis, |
| 19 | qualis in aeriae tergo solet esse columbae |
| 20 | tractatam multae quam tetigere manus. |
| 21 | Hunc simul agnovi - neque enim mihi notior alter - |
| 22 | talibus adfata est libera lingua sonis: |
| 23 | 'O puer, exilii decepto causa magistro, |
| 24 | quem fuit utilius non docuisse mihi, |
| 25 | huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo |
| 26 | et coit adstrictis barbarus Hister aquis? |
| 27 | Quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres, |
| 28 | quae sunt, si nescis, invidiosa tibi? |
| 29 | Tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus, |
| 30 | adposui senis te duce quinque pedes. |
| 31 | Nec me Maeonio consurgere carmine nec me |
| 32 | dicere magnorum passus es acta ducum. |
| 33 | Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes |
| 34 | ingenii vires comminuere mei. |
| 35 | Namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis, |
| 36 | in nullum mea mens grande vacavit opus. |
| 37 | Nec satis hoc fuerat: stulto quoque carmine feci |
| 38 | Artibus ut posses non rudis esse meis. |
| 39 | Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces, |
| 40 | id quoque in extremis et sine pace locis. |
| 41 | At non Chionides Eumolpus in Orphea talis, |
| 42 | in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat, |
| 43 | praemia nec Chiron ab Achille talia cepit, |
| 44 | Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam. |
| 45 | Nomina neu referam longum collecta per aevum, |
| 46 | discipulo perii solus ab ipse meo. |
| 47 | Dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus, |
| 48 | haec te discipulo dona magister habet. |
| 49 | Scis tamen et liquido iuratus dicere possis |
| 50 | non me legitimos sollicitasse toros. |
| 51 | Scripsimus haec illis quarum nec vitta pudicos |
| 52 | contingit crines nec stola longa pedes. |
| 53 | Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas |
| 54 | et facere incertum per mea iussa genus? |
| 55 | An sit ab his omnis rigide submota libellis |
| 56 | quam lex furtivos arcet habere viros? |
| 57 | Quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa |
| 58 | credor adulterii composuisse notas? |
| 59 | At tu - sic habeas ferientes cuncta sagittas, |
| 60 | sic numquam rapido lampades igne vacent, |
| 61 | sic regat imperium terrasque coerceat omnis |
| 62 | Caesar, ab Aenea est qui tibi fratre tuus - |
| 63 | effice sit nobis non inplacabilis ira |
| 64 | meque loco plecti commodiore velit.' |
| 65 | Haec ego visus eram puero dixisse volucri, |
| 66 | hos visus nobis ille dedisse sonos: |
| 67 | 'Per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas, |
| 68 | per matrem iuro Caesareumque caput |
| 69 | nil nisi concessum nos te didicisse magistro |
| 70 | Artibus et nullum crimen inesse tuis. |
| 71 | Utque hoc, sic utinam defendere cetera possem! |
| 72 | Scis aliud quod te laeserit esse magis. |
| 73 | Quidquid id est, - neque enim debet dolor ipse referri, |
| 74 | nec potes a culpa dicere abesse tua - |
| 75 | tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, |
| 76 | non gravior merito iudicis ira fuit. |
| 77 | Ut tamen aspicerem consolarerque iacentem, |
| 78 | lapsa per inmensas est mea penna vias. |
| 79 | Haec loca tum primum vidi cum matre rogante |
| 80 | Phasias est telis fixa puella meis. |
| 81 | Quae nunc cur iterum post saecula longa revisam |
| 82 | tu facis, o castris miles amice meis. |
| 83 | Pone metus igitur: mitescet Caesaris ira |
| 84 | et veniet votis mollior aura tuis. |
| 85 | Neve moram timeas, tempus quod quaerimus instat |
| 86 | cunctaque laetitiae plena triumphus habet. |
| 87 | Dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, |
| 88 | dum gaudes, patriae magne ducisque pater, |
| 89 | dum sibi gratatur populus totamque per Urbem |
| 90 | omnis odoratis ignibus ara calet, |
| 91 | dum faciles aditus praebet venerabile templum, |
| 92 | sperandum est nostras posse valere preces. |
| 93 | Dixit et aut ille est tenues dilapsus in auras, |
| 94 | coeperunt sensus aut vigilare mei. |
| 95 | Si dubitem faveas quin his, o Maxime, dictis, |
| 96 | Memnonio cygnos esse colore putem. |
| 97 | Sed neque mutatur nigra pice lacteus umor, |
| 98 | nec quod erat candens fit terebinthus ebur. |
| 99 | Conveniens animo genus est tibi; nobile namque |
| 100 | pectus et Herculeae simplicitatis habes. |
| 101 | Livor, iners vitium, mores non exit in altos |
| 102 | utque latens ima vipera serpit humo. |
| 103 | Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum |
| 104 | grandius ingenio nec tibi nomen inest. |
| 105 | Ergo alii noceant miseris optentque timeri |
| 106 | tinctaque mordaci spicula felle gerant. |
| 107 | At tua supplicibus domus est adsueta iuvandis, |
| 108 | in quorum numero me, precor, esse velis. |