Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, XI. Rufo
| 1 | Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit |
| 2 | Naso, parum faustae conditor Artis, opus, |
| 3 | ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, |
| 4 | scire tamen possis nos meminisse tui. |
| 5 | Nominis ante mei venient oblivia nobis |
| 6 | pectore quam pietas sit tua pulsa meo, |
| 7 | et prius hanc animam vacuas reddemus in auras |
| 8 | quam fiat meriti gratia vana tui. |
| 9 | Grande voco lacrimas meritum quibus ora rigabas, |
| 10 | cum mea concreto sicca dolore forent. |
| 11 | Grande voco meritum maestae solacia mentis, |
| 12 | cum pariter nobis illa tibique dares. |
| 13 | Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, |
| 14 | admonitu melior fit tamen illa tuo. |
| 15 | Namque, quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, |
| 16 | hoc ego te laetor coniugis esse meae. |
| 17 | Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat |
| 18 | seque tui vita sanguinis esse probat. |
| 19 | Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis, |
| 20 | plenius auctorem te quoque nancta facit. |
| 21 | Acer et ad palmae per se cursurus honores, |
| 22 | si tamen horteris, fortius ibit equus. |
| 23 | Adde quod absentis cura mandata fideli |
| 24 | perficis et nullum ferre gravaris onus. |
| 25 | O, referant grates, quoniam non possumus ipsi, |
| 26 | di tibi, qui referent, si pia facta vident, |
| 27 | sufficiatque diu corpus quoque moribus istis, |
| 28 | maxima Fundani gloria, Rufe, soli! |