Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, X. Macro
| 1 | Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae |
| 2 | haec tibi Nasonem scribere verba, Macer, |
| 3 | auctorisque sui si non est anulus index, |
| 4 | cognitane est nostra littera facta manu? |
| 5 | An tibi notitiam mora temporis eripit horum |
| 6 | nec repetunt oculi signa vetusta tui? |
| 7 | Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque, |
| 8 | exciderit tantum ne tibi cura mei. |
| 9 | Quam tu vel longi debes convictibus aevi, |
| 10 | vel mea quod coniunx non aliena tibi est, |
| 11 | vel studiis quibus es quam nos sapientius usus, |
| 12 | utque decet, nulla factus es Arte nocens. |
| 13 | Tu canis aeterno quicquid restabat Homero, |
| 14 | ne careant summa Troica bella manu. |
| 15 | Naso parum prudens Artem dum tradit amandi, |
| 16 | doctrinae pretium triste magister habet. |
| 17 | Sunt tamen inter se communia sacra poetis, |
| 18 | diversum quamvis quisque sequamur iter. |
| 19 | Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse |
| 20 | suspicor et casus velle levare meos. |
| 21 | Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes, |
| 22 | Trinacris est oculis te duce visa meis; |
| 23 | vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, |
| 24 | subpositus monti quam vomit ore gigans |
| 25 | Hennaeosque lacus et olentia stagna Palici, |
| 26 | quamque suis Cyanen miscet Anapus aquis. |
| 27 | Nec procul hinc nympha est quae, dum fugit Elidis amnem, |
| 28 | tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua. |
| 29 | Hic mihi labentis pars anni magna peracta est. |
| 30 | Eheu! quam dispar est locus ille Getis! |
| 31 | Et quota pars haec sunt rerum quas vidimus ambo, |
| 32 | te mihi iucundas efficiente vias, |
| 33 | seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, |
| 34 | esseda nos agili sive tulere rota. |
| 35 | Saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi |
| 36 | pluraque, si numeres, verba fuere gradu. |
| 37 | Saepe dies sermone minor fuit inque loquendum |
| 38 | tarda per aestivos defuit hora dies. |
| 39 | Est aliquid casus pariter timuisse marinos |
| 40 | iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos, |
| 41 | et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, |
| 42 | quorum non pudeat, posse referre iocos. |
| 43 | Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis |
| 44 | ante tuos oculos, ut modo visus, ero. |
| 45 | Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi |
| 46 | qui semper liquidis altior extat aquis, |
| 47 | te tamen intueor, quo solo pectore possum, |
| 48 | et tecum gelido saepe sub axe loquor. |
| 49 | Hic es et ignoras et ades celeberrimus absens |
| 50 | inque Getas media iussus ab Urbe venis. |
| 51 | Redde vicem et, quoniam regio felicior ista est, |
| 52 | istic me memori pectore semper habe. |