Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, IX. Cotyi regi
| 1 | Regia progenies, cui nobilitatis origo |
| 2 | nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, |
| 3 | Fama loquax vestras si iam pervenit ad aures |
| 4 | me tibi finitimi parte iacere soli, |
| 5 | supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, |
| 6 | quamque potes, profugo - nam potes - adfer opem. |
| 7 | Me fortuna tibi - de qua quod non queror hoc est - |
| 8 | tradidit, hoc uno non inimica mihi. |
| 9 | Excipe naufragium non duro litore nostrum, |
| 10 | ne fuerit terra tutior unda tua. |
| 11 | Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis |
| 12 | convenit et tanto quantus es ipse viro. |
| 13 | Fortunam decet hoc istam, quae maxima cum sit, |
| 14 | esse potest animo vix tamen aequa tuo. |
| 15 | Conspicitur numquam meliore potentia causa |
| 16 | quam quotiens vanas non sinit esse preces. |
| 17 | Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est |
| 18 | a superis ortae nobilitatis opus. |
| 19 | Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, |
| 20 | et prior Eumolpo suadet Erichthonius. |
| 21 | Hoc tecum commune deo est quod uterque rogati |
| 22 | supplicibus vestris ferre soletis opem. |
| 23 | Numquid erit quare solito dignemur honore |
| 24 | numina, si demas velle iuvare deos? |
| 25 | Iuppiter oranti surdas si praebeat auris, |
| 26 | victima pro templo cur cadat icta Iovis? |
| 27 | Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti, |
| 28 | inrita Neptuno cur ego tura feram? |
| 29 | Vana laborantis si fallat arva coloni, |
| 30 | accipiat gravidae cur suis exta Ceres? |
| 31 | Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, |
| 32 | musta sub adducto si pede nulla fluent. |
| 33 | Caesar ut imperii moderetur frena precamur, |
| 34 | tam bene quod patriae consulit ille suae. |
| 35 | Utilitas igitur magnos hominesque deosque |
| 36 | efficit auxiliis quoque favente suis. |
| 37 | Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti, |
| 38 | o Coty, progenies digna parente tuo. |
| 39 | Conveniens homini est hominem servare voluptas |
| 40 | et melius nulla quaeritur arte favor. |
| 41 | Quis non Antiphaten Laestrygona devovet aut quis |
| 42 | munifici mores improbat Alcinoi? |
| 43 | Non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae |
| 44 | quive repertorem torruit arte sua, |
| 45 | sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, |
| 46 | tam numquam facta pace cruoris amans. |
| 47 | Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes |
| 48 | emollit mores nec sinit esse feros. |
| 49 | Nec regum quisquam magis est instructus ab illis |
| 50 | mitibus aut studiis tempora plura dedit. |
| 51 | Carmina testantur quae, si tua nomina demas, |
| 52 | Threicium iuvenem composuisse negem. |
| 53 | Neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus, |
| 54 | Bistonis ingenio terra superba tuo est. |
| 55 | Utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma |
| 56 | sumere et hostili tingere caede manum, |
| 57 | atque ut es excusso iaculum torquere lacerto |
| 58 | collaque velocis flectere doctus equi, |
| 59 | tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis |
| 60 | atque suis humeris forte quievit opus, |
| 61 | ne tua marcescant per inertis otia somnos, |
| 62 | lucida Pieria tendis in astra via. |
| 63 | Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis adfert: |
| 64 | eiusdem sacri cultor uterque sumus. |
| 65 | Ad vatem vates orantia brachia tendo, |
| 66 | terra sit exiliis ut tua fida meis. |
| 67 | Non ego caede nocens in Ponti litora veni |
| 68 | mixtave sunt nostra dira venena manu, |
| 69 | nec mea subiecta convicta est gemma tabella |
| 70 | mendacem linis inposuisse notam. |
| 71 | Nec quicquam, quod lege vetor committere, feci: |
| 72 | est tamen his gravior noxa fatenda mihi. |
| 73 | Neve roges quae sit, stultam conscripsimus Artem. |
| 74 | Innocuas nobis haec vetat esse manus. |
| 75 | Ecquid praeterea peccarim quaerere noli, |
| 76 | ut lateat sola culpa sub Arte mea. |
| 77 | Quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram, |
| 78 | qui nisi natalem nil mihi dempsit humum. |
| 79 | Hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet, |
| 80 | inviso possim tutus ut esse loco. |