monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5 > 38 > 53 > 59 > 49 > 34 > 32 > 6 > 46 > 8
Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, VII. Attico <<<     >>> IX. Cotyi regi

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, VIII. Cottae Maximo

1 Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
2 quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos,
3 utque tuum munus numerum quem debet haberet,
4 est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.
5 Argentum felix omnique beatius auro,
6 quod, fuerit pretium cum rude, numen habet!
7 Non mihi divitias dando maiora dedisses
8 caelitibus missis nostra sub ora tribus.
9 Est aliquid spectare deos et adesse putare
10 et quasi cum vero numine posse loqui.
11 Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus,
12 utque prius, media sospes in Urbe moror.
13 Caesareos video vultus, velut ante videbam:
14 vix huius voti spes fuit ulla mihi.
15 Utque salutabam numen caeleste, saluto.
16 Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes.
17 Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
18 Qui locus ablato Caesare vilis erit.
19 Hunc ego cum spectem, videor mihi cernere Romam;
20 nam patriae faciem sustinet ille suae.
21 Fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
22 torvaque nescio quid forma minantis habet?
23 Parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
24 iustaque vindictae supprime frena tuae.
25 Parce, precor, saecli decus indelebile nostri,
26 terrarum dominum quem sua cura facit.
27 Per patriae numen, quae te tibi carior ipso est,
28 per numquam surdos in tua vota deos
29 perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
30 et cui maiestas non onerosa tua est,
31 perque tibi similem virtutis imagine natum,
32 moribus adgnosci qui tuus esse potest,
33 perque tuos vel avo dignos vel patre nepotes
34 qui veniunt magno per tua iussa gradu,
35 parte leva minima nostras et contrahe poenas
36 daque procul Scythico qui sit ab hoste locum.
37 Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
38 numina sint precibus non inimica meis!
39 Sic fera quam primum pavido Germania vultu
40 ante triumphantis serva feratur equos,
41 sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
42 vivant et possis filius esse diu!
43 Tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
44 accipe non dura supplicis aure preces!
45 Sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
46 cumque bonis nuribus quod peperere nurus!
47 Sic quem dira tibi rapuit Germania Drusum
48 pars fuerit partus sola caduca tui!
49 Sic tibi mature fraterni funeris ultor
50 purpureus niveis filius instet equis!
51 Adnuite o! timidis, mitissima numina, votis;
52 praesentis aliquid prosit habere deos.
53 Caesaris adventu tuta gladiator harena
54 exit et auxilium non leve vultus habet.
55 Nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus,
56 intrata est superis quod domus una tribus.
57 Felices illi qui non simulacra, sed ipsos
58 quique deum coram corpora vera vident!
59 Quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
60 quos dedit ars vultus effigiemque colo.
61 Sic homines novere deos, quos arduus aether
62 occulit, et colitur pro Iove forma Iovis.
63 Denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete
64 ne sit in inviso vestra figura loco.
65 Nam caput e nostra citius cervice recedet
66 et patiar fossis lumen abire genis
67 quam caream raptis, o publica numina, vobis:
68 vos eritis nostrae portus et ara fugae.
69 Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,
70 utque meas aquilas, signa sequar.
71 Aut ego me fallo nimioque cupidine ludor
72 aut spes exilii commodioris adest;
73 nam minus et minus est facies in imagine tristis
74 visaque sunt dictis adnuere ora meis.
75 Vera precor fiant timidae praesagia mentis
76 iustaque, quamvis est, sit minor ira dei.
Ovidius HOME

csg867.38 olb329.153

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, VII. Attico <<<     >>> IX. Cotyi regi
monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5 > 38 > 53 > 59 > 49 > 34 > 32 > 6 > 46 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik