Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, V. Salano
| 1 | Condita disparibus numeris ego Naso Salano |
| 2 | praeposita misi verba salute meo. |
| 3 | Quae rata sit cupio rebusque ut comprobet omen, |
| 4 | te precor a salvo possit, amice, legi. |
| 5 | Candor, in hoc aevo res intermortua paene, |
| 6 | exigit ut faciam talia vota tuus. |
| 7 | Nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu, |
| 8 | diceris exiliis indoluisse meis, |
| 9 | missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, |
| 10 | illa tuus iuvit qualiacumque favor |
| 11 | optastique brevem salvi mihi Caesaris iram, |
| 12 | quod tamen optari, si sciat, ipse sinat. |
| 13 | Moribus ista tuis tam mitia vota dedisti |
| 14 | nec minus idcirco sunt ea grata mihi, |
| 15 | quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, |
| 16 | credibile est fieri condicione loci: |
| 17 | vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem |
| 18 | quae minus Augusta pace fruatur humus. |
| 19 | Tu tamen hic structos inter fera proelia versus |
| 20 | et legis et lectos ore favente probas |
| 21 | ingenioque meo, vena quod paupere manat, |
| 22 | plaudis et e rivo flumina magna facis. |
| 23 | Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, |
| 24 | vix sibi cum miseros posse placere putes. |
| 25 | Dum tamen in rebus temptamus carmina parvis, |
| 26 | materiae gracili sufficit ingenium. |
| 27 | Nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi, |
| 28 | ausus sum tantae sumere molis opus. |
| 29 | Obruit audentem rerum gravitasque nitorque |
| 30 | nec potui coepti pondera ferre mei. |
| 31 | Illic quam laudes erit officiosa voluntas, |
| 32 | cetera materia debilitata iacent. |
| 33 | Qui si forte liber vestras pervenit ad aures, |
| 34 | tutelam, mando, sentiat ille tuam. |
| 35 | Hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem, |
| 36 | accedat cumulus gratia nostra levis. |
| 37 | Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte |
| 38 | et non calcata candidiora nive, |
| 39 | mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, |
| 40 | nec lateant artes eloquiumque tuum. |
| 41 | Te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen, |
| 42 | participem studii Caesar habere solet. |
| 43 | Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis |
| 44 | ingenio mores aequiperante places. |
| 45 | Te dicente prius studii fuit impetus illi |
| 46 | teque habet elicias qui sua verba tuis. |
| 47 | Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt |
| 48 | tectaque non longa conticuere mora, |
| 49 | surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus, |
| 50 | qualis ab Eois Lucifer ortus aquis, |
| 51 | dumque silens adstat, status est vultusque diserti |
| 52 | spemque decens doctae vocis amictus habet. |
| 53 | Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, |
| 54 | hoc superos iures more solere loqui |
| 55 | atque 'Haec est' dicas 'facundia principe digna': |
| 56 | eloquio tantum nobilitatis inest. |
| 57 | Huic tu cum placeas et vertice sidera tangas, |
| 58 | scripta tamen profugi vatis habenda putas. |
| 59 | Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, |
| 60 | et servat studii foedera quisque sui: |
| 61 | rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, |
| 62 | rectorem dubiae navita puppis amat. |
| 63 | Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris |
| 64 | ingenioque faves, ingeniose, meo. |
| 65 | Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem |
| 66 | artis et ingenuae cultor uterque sumus. |
| 67 | Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis, |
| 68 | sed tamen ambobus debet inesse calor, |
| 69 | utque meis numeris tua dat facundia nervos, |
| 70 | sic venit a nobis in tua verba nitor. |
| 71 | Iure igitur studio confinia carmina vestro |
| 72 | et commilitii sacra tuenda putas. |
| 73 | Pro quibus ut maneat de quo censeris amicus |
| 74 | comprecor ad vitae tempora summa tuae |
| 75 | succedatque suis orbis moderator habenis: |
| 76 | quod mecum populi vota precantur idem. |