monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3
Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, II. Messalino <<<     >>> IV. Attico

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, III. Cottae Maximo

1 Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas
2 nec sinis ingenium nobilitate premi,
3 culte mihi - quid enim status hic a funere differt? -
4 supremum vitae tempus adusque meae,
5 rem facis adflictum non aversatus amicum
6 qua non est aevo rarior ulla tuo.
7 Turpe quidem dictu, sed - si modo vera fatemur -
8 vulgus amicitias utilitate probat.
9 Cura quid expediat prius est quam quid sit honestum,
10 et cum fortuna statque caditque fides.
11 Nec facile invenias multis in milibus unum,
12 virtutem pretium qui putet esse sui.
13 Ipse decor recte facti, si praemia desint,
14 non movet et gratis paenitet esse probum.
15 Nil nisi quod prodest carum est, et detrahe menti
16 spem fructus avidae, nemo petendus erit.
17 At reditus iam quisque suos amat et sibi quid sit
18 utile sollicitis subputat articulis.
19 Illud amicitiae quondam venerabile nomen
20 prostat et in quaestu pro meretrice sedet.
21 Quo magis admiror non ut torrentibus undis
22 communis vitii te quoque labe trahi.
23 Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est.
24 Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat.
25 En ego non paucis quondam munitus amicis,
26 dum flavit velis aura secunda meis,
27 ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
28 in mediis lacera nave relinquor aquis.
29 Cumque alii nolint etiam me nosse videri,
30 vix duo proiecto tresve tulistis opem.
31 Quorum tu princeps: neque enim comes esse, sed auctor
32 nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
33 Te nihil exacto nisi nos peccasse fatentem,
34 sponte sua probitas officiumque iuvat.
35 Iudice te mercede caret per seque petenda est
36 externis virtus incomitata bonis.
37 Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum,
38 quodque sit infelix, desinere esse tuum.
39 Mitius est lasso digitum subponere mento
40 mergere quam liquidis ora natandis aquis.
41 Cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
42 instar et hanc vitam mortis habere puta.
43 Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
44 a Stygia quantum mors mea distat aqua?
45 Adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
46 et mea non minimum culpa furoris habet.
47 Tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
48 ut facis, et lapso quam potes adfer opem.
49 Si bene te novi, si, qui prius esse solebas,
50 nunc quoque es atque animi non cecidere tui,
51 quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
52 utque decet, ne te vicerit illa caves,
53 et, bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis:
54 sic eadem prodest causa nocetque mihi.
55 Scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis
56 te fieri comitem stantis in orbe deae.
57 Firmus es et, quoniam non sunt ea qualia velles,
58 vela regis quassae qualiacumque ratis.
59 Quaeque ita concussa est ut iam casura putetur,
60 restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
61 Ira quidem primo fuerat tua iusta nec ipso
62 lenior offensus qui mihi iure fuit,
63 quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
64 illum iurabas protinus esse tuum.
65 Ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
66 diceris erratis ingemuisse meis.
67 Tum tua me primum solari littera coepit
68 et laesum flecti spem dare posse deum.
69 Movit amicitiae tum te constantia longae
70 ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
71 et quod eras aliis factus, mihi natus amicus
72 quodque tibi in cunis oscula prima dedi,
73 quod cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
74 culta sit, esse vetus me tibi cogit onus.
75 Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
76 quae non inferior nobilitate fuit,
77 primus ut auderem committere carmina famae
78 inpulit: ingenii dux fuit ille mei.
79 Nec quo sit primum nobis a tempore cultus
80 contendo fratrem posse referre tuum.
81 Te tamen ante omnis ita sum complexus ut unus
82 quolibet in casu gratia nostra fores.
83 Ultima me tecum vidit maestisque cadentes
84 excepit lacrimas Aethalis Ilva genis,
85 cum tibi quaerenti num verus nuntius esset
86 adtulerat culpae quem mala fama meae,
87 inter confessum dubie dubieque negantem
88 haerebam pavidas dante timore notas
89 exemploque nivis quam mollit aquaticus auster,
90 gutta per attonitas ibat oborta genas.
91 Haec igitur referens et quod mea crimina primi
92 erroris venia posse latere vides,
93 respicis antiquum lassis in rebus amicum
94 fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
95 Pro quibus, optandi si nobis copia fiat,
96 tam bene promerito commoda mille precor.
97 Sed, si sola mihi dentur tua vota, precabor
98 ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
99 Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
100 te solitum memini prima rogare deos.
Ovidius HOME

csg867.29 olb329.144

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, II. Messalino <<<     >>> IV. Attico
monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik