Ovidius, Epistulae ex Ponto, 2, II. Messalino
| 1 | Ille domus vestrae primis venerator ab annis |
| 2 | pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti |
| 3 | mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, |
| 4 | quam solitus praesens est tibi ferre, Getis. |
| 5 | Ei mihi, si lecto vultus tibi nomine non est |
| 6 | qui fuit et dubitas cetera perlegere! |
| 7 | Perlege nec mecum pariter mea verba relega: |
| 8 | Urbe licet vestra versibus esse meis. |
| 9 | Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, |
| 10 | clara mea tangi sidera posse manu, |
| 11 | nec nos Enceladi dementia castra secuti |
| 12 | in rerum dominos movimus arma deos, |
| 13 | nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit, |
| 14 | numina sunt telis ulla petita meis. |
| 15 | Est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum |
| 16 | ausa sit et nullum maius adorta nefas. |
| 17 | Nil nisi non sapiens possum timidusque vocari: |
| 18 | haec duo sunt animi nomina vera mei. |
| 19 | Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram |
| 20 | difficilem precibus te quoque iure meis, |
| 21 | quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, |
| 22 | te laedi, cum quis laeditur inde, putas. |
| 23 | Sed licet arma feras et vulnera saeva mineris, |
| 24 | non tamen efficies ut timeare mihi. |
| 25 | Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit, |
| 26 | profuit et Myso Pelias hasta duci. |
| 27 | Confugit interdum templi violator ad aram |
| 28 | nec petere offensi numinis horret opem. |
| 29 | Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur, |
| 30 | sed non per placidas it mea navis aquas. |
| 31 | Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est; |
| 32 | nam timor eventu deterioris abest. |
| 33 | Qui rapitur porrigit spinas duraque saxa |
| 34 | accipitremque timens pennis trepidantibus ales |
| 35 | audet ad humanos fessa venire sinus, |
| 36 | nec se vicino dubitat committere tecto |
| 37 | quae fugit infestos territa cerva canes. |
| 38 | Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris |
| 39 | nec rigidam timidis vocibus obde forem |
| 40 | verbaque nostra favens Romana ad numina perfer |
| 41 | non tibi Tarpeio culta Tonante minus |
| 42 | mandatique mei legatus suscipe causam, |
| 43 | nulla meo quamvis nomine causa bona est. |
| 44 | Iam prope depositus, certe iam frigidus, aeger |
| 45 | servatus per te, si modo servor, ero. |
| 46 | Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus |
| 47 | principis aeterni quam tibi praestat amor, |
| 48 | nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit |
| 49 | quo poteras trepidis utilis esse reis. |
| 50 | Vivit enim in vobis facundi lingua parentis |
| 51 | et res heredem repperit illa suum. |
| 52 | Hanc ego non ut me defendere temptet adoro: |
| 53 | non est confessi causa tuenda rei. |
| 54 | Num tamen excuses erroris origine factum |
| 55 | an nihil expediat tale movere vide. |
| 56 | Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit, |
| 57 | non contrectari tutius esse puto. |
| 58 | Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam. |
| 59 | Posse velim cineres obruere ipse meos. |
| 60 | Sic igitur, quasi me nullus deceperit error, |
| 61 | verba fac, ut vita quam dedit ipse fruar. |
| 62 | Cumque serenus erit vultusque remiserit illos |
| 63 | qui secum terras imperiumque movent, |
| 64 | exiguam ne me praedam sinat esse Getarum |
| 65 | detque solum miserae mite precare fugae. |
| 66 | Tempus adest aptum precibus. Valet ille videtque |
| 67 | quas fecit vires, Roma, valere tuas. |
| 68 | Incolumis coniunx sua pulvinaria servat, |
| 69 | promovet Ausonium filius imperium. |
| 70 | Praeterit ipse suos animo Germanicus annos |
| 71 | nec vigor est Drusi nobilitate minor. |
| 72 | Adde nurus neptesque pias natosque nepotum |
| 73 | ceteraque Augustae membra valere domus. |
| 74 | Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietis |
| 75 | subdita montanae brachia Dalmatiae. |
| 76 | Nec dedignata est abiectis Illyris armis |
| 77 | Caesareum famulo vertice ferre pedem. |
| 78 | Ipse super currum placido spectabilis ore |
| 79 | tempora Phoebea virgine nexa tulit, |
| 80 | quem pia vobiscum proles comitavit euntem, |
| 81 | digna parente suo nominibusque datis, |
| 82 | fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis |
| 83 | Divus ab excelsa Iulius aede videt. |
| 84 | His Messalinus quibus omnia cedere debent |
| 85 | primum laetitiae non negat esse locum. |
| 86 | Quicquid ab his superest venit in certamen amoris, |
| 87 | hac hominum nulli parte secundus erit. |
| 88 | Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti, |
| 89 | venit honoratis laurea digna comis. |
| 90 | Felices quibus o licuit spectare triumphos |
| 91 | et ducis ore deos aequiperante frui! |
| 92 | At mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi |
| 93 | terraque pacis inops undaque vincta gelu. |
| 94 | Si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, |
| 95 | sit tua mutando gratia blanda loco. |
| 96 | Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo, |
| 97 | si quid habet sensus umbra diserta, petit. |
| 98 | Hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur |
| 99 | servandi noceat ne tibi cura mei. |
| 100 | Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare |
| 101 | et nos in turbae parte fuisse tuae. |
| 102 | Ingenii certe quo nos male sensimus usos |
| 103 | Artibus exceptis saepe probator eras, |
| 104 | nec mea, si tantum peccata novissima demas, |
| 105 | esse potest domui vita pudenda tuae. |
| 106 | Sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis |
| 107 | curaque sit superis Caesaribusque tui. |
| 108 | Mite, sed iratum merito mihi numen adora, |
| 109 | eximar ut Scythici de feritate loci. |
| 110 | Difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus |
| 111 | et talis meriti gratia maior erit. |
| 112 | Nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro |
| 113 | accipiet voces Antiphatesve tuas, |
| 114 | sed placidus facilisque parens veniaeque paratus |
| 115 | et qui fulmineo saepe sine igne tonat, |
| 116 | qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse |
| 117 | cuique fere poenam sumere poena sua est. |
| 118 | Victa tamen vitio est huius clementia nostro |
| 119 | venit et ad vires ira coacta suas. |
| 120 | Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti |
| 121 | nec licet ante ipsos procubuisse deos, |
| 122 | quos colis ad superos haec fer mandata sacerdos, |
| 123 | adde sed et proprias ad mea verba preces. |
| 124 | Sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis. |
| 125 | Ignosces: timeo naufragus omne fretum. |