Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, X. Flacco
| 1 | Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem, |
| 2 | mittere rem si quis qua caret ipse potest. |
| 3 | Longus enim curis vitiatum corpus amaris |
| 4 | non patitur vires languor habere suas. |
| 5 | Nec dolor ullus adest nec febribus uror anhelis |
| 6 | et peragit soliti vena tenoris iter. |
| 7 | Os hebes est positaeque movent fastidia mensae |
| 8 | et queror, invisi cum venit hora cibi. |
| 9 | Quod mare, quod tellus adpone, quod educat aer, |
| 10 | nil ibi quod nobis esuriatur erit. |
| 11 | Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, |
| 12 | det mihi formosa gnava Iuventa manu, |
| 13 | non tamen exacuet torpens sapor ille palatum |
| 14 | stabit et in stomacho pondus inerte diu. |
| 15 | Haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis |
| 16 | scribere, delicias ne mala nostra vocet. |
| 17 | Scilicet is status est, ea rerum forma mearum |
| 18 | deliciis etiam possit ut esse locus! |
| 19 | Delicias illi precor has contingere, si quis |
| 20 | ne mihi sit levior Caesaris ira timet. |
| 21 | Is quoque qui gracili cibus est in corpore somnus |
| 22 | non alit officio corpus inane suo, |
| 23 | sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores, |
| 24 | quorum materiam dat locus ipse mihi. |
| 25 | Vix igitur possis visos agnoscere vultus |
| 26 | quoque ierit quaeras qui fuit ante color. |
| 27 | Parvus in exiles sucus mihi pervenit artus |
| 28 | membraque sunt cera pallidiora nova. |
| 29 | Non haec inmodico contraxi damna Lyaeo: |
| 30 | scis mihi quam solae paene bibantur aquae. |
| 31 | Non epulis oneror, quarum si tangar amore, |
| 32 | est tamen in Geticis copia nulla locis. |
| 33 | Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas: |
| 34 | non solet in maestos illa venire toros. |
| 35 | Unda locusque nocent et causa valentior istis, |
| 36 | anxietas animi, quae mihi semper adest. |
| 37 | Haec nisi tu pariter simili cum fratre levares, |
| 38 | vix mens tristitiae nostra tulisset onus. |
| 39 | Vos estis fracto tellus non dura phaselo |
| 40 | quamque negant multi vos mihi fertis opem. |
| 41 | Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa, |
| 42 | Caesaris offensum dum mihi numen erit. |
| 43 | Qui meritam nobis minuat, non finiat iram, |
| 44 | suppliciter vestros quisque rogate deos. |