Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, VIII. Severo
| 1 | A tibi dilecto missam Nasone salutem |
| 2 | accipe, pars animae magna, Severe, meae. |
| 3 | Neve roga quid agam. Si persequar omnia, flebis: |
| 4 | summa satis nostri si tibi nota mali. |
| 5 | Vivimus adsiduis expertes pacis in armis |
| 6 | dura pharetrato bella movente Geta. |
| 7 | Deque tot expulsis sum miles in exule solus: |
| 8 | tuta - nec invideo - cetera turba latet. |
| 9 | Quoque magis nostros venia dignere libellos, |
| 10 | haec in procinctu carmina facta leges. |
| 11 | Stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri, |
| 12 | moenibus et positu vix adeunda loci. |
| 13 | Caspius Aegisos, de se si credimus ipsis, |
| 14 | condidit et proprio nomine dixit opus. |
| 15 | Hanc ferus Odrysiis inopino Marte peremptis |
| 16 | cepit et in regem sustulit arma Getes. |
| 17 | Ille memor magni generis virtute quod auget, |
| 18 | protinus innumero milite cinctus adest |
| 19 | nec prius abscessit merita quam caede nocentum. |
| 20 | At tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro, |
| 21 | semper honorata sceptra tenere manu, |
| 22 | teque, quod et praestat - quid enim tibi plenius optem? - |
| 23 | Martia cum magno Caesare Roma probet. |
| 24 | Sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, |
| 25 | accedant nostris saeva quod arma malis. |
| 26 | Ut careo vobis, Stygias detrusus in oras, |
| 27 | quattuor autumnos Pleias orta facit. |
| 28 | Nec tu credideris urbanae commoda vitae |
| 29 | quaerere Nasonem: quaerit et illa tamen. |
| 30 | Nam modo vos animo, dulces, reminiscor, amici, |
| 31 | nunc mihi cum cara coniuge nata subit, |
| 32 | aque domo rursus pulchrae loca vertor ad Urbis |
| 33 | cunctaque mens oculis pervidet illa suis. |
| 34 | Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra, |
| 35 | nunc subit aequata porticus omnis humo, |
| 36 | gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos |
| 37 | stagnaque et euripi Virgineusque liquor. |
| 38 | At, puto, sic Urbis misero est erepta voluptas, |
| 39 | quolibet ut saltem rure frui liceat! |
| 40 | Non meus amissos animus desiderat agros |
| 41 | ruraque Paeligno conspicienda solo |
| 42 | nec quos piniferis positos in collibus hortos |
| 43 | spectat Flaminiae Clodia iuncta viae, |
| 44 | quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam |
| 45 | ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas, |
| 46 | sunt ubi, si vivunt, nostra quoque consita quaedam, |
| 47 | sed non et nostra poma legenda manu. |
| 48 | Pro quibus amissis utinam contingere possit |
| 49 | hic saltem profugo glaeba colenda mihi! |
| 50 | Ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, |
| 51 | ipse velim baculo pascere nixus oves. |
| 52 | Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, |
| 53 | ducam ruricolas sub iuga curva boves |
| 54 | et discam Getici quae norunt verba iuvenci |
| 55 | adsuetas illis adiciamque minas. |
| 56 | Ipse manu capulum pressi moderatus aratri |
| 57 | experiar mota spargere semen humo. |
| 58 | Nec dubitem longis purgare ligonibus herbas |
| 59 | et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas. |
| 60 | Unde sed hoc nobis minimum quos inter et hostem |
| 61 | discrimen murus clausaque porta facit? |
| 62 | At tibi nascenti, quod toto pectore laetor, |
| 63 | nerunt fatales fortia fila deae. |
| 64 | Te modo Campus habet, densa modo porticus umbra, |
| 65 | nunc in quo ponis tempora rara forum; |
| 66 | Umbria nunc revocat nec non Albana petentem |
| 67 | Appia ferventi ducit in arva rota. |
| 68 | Forsitan hic optes ut iustam subprimat iram |
| 69 | Caesar et hospitium sit tua villa meum. |
| 70 | A! nimium est quod, amice, petis, moderatius opta |
| 71 | et voti quaeso contrahe vela tui. |
| 72 | Terra velim propior nullique obnoxia bello |
| 73 | detur: erit nostris pars bona dempta malis. |