Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, VII. Messalino
| 1 | Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem |
| 2 | quam legis a saevis attulit usque Getis. |
| 3 | Indicat auctorem locus? An nisi nomine lecto |
| 4 | haec me Nasonem scribere verba latet? |
| 5 | Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, |
| 6 | me tamen excepto, qui precor esse tuus? |
| 7 | Di procul a cunctis qui te venerantur amantque |
| 8 | huius notitiam gentis habere velint. |
| 9 | Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas |
| 10 | vivere, si vita est mortis habenda genus. |
| 11 | Nos premat aut bello tellus aut frigore caelum |
| 12 | truxque Getes armis, grandine pugnet hiems, |
| 13 | nos habeat regio nec pomo feta nec uvis |
| 14 | et cuius nullum cesset ab hoste latus. |
| 15 | Cetera sit sospes cultorum turba tuorum, |
| 16 | in quibus, ut populo, pars ego parva fui. |
| 17 | Me miserum, si tu verbis offenderis istis |
| 18 | nosque negas ulla parte fuisse tuos! |
| 19 | Idque sit ut verum, mentito ignoscere debes. |
| 20 | Nil demit laudi gloria nostra tuae. |
| 21 | Quis se Caesaribus notus non fingit amicum? |
| 22 | Da veniam fasso, tu mihi Caesar eras. |
| 23 | Nec tamen inrumpo quo non licet ire satisque est |
| 24 | atria si nobis non patuisse negas. |
| 25 | Utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno |
| 26 | nempe salutaris quam prius ore minus. |
| 27 | Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos, |
| 28 | hortator studii causaque faxque mei, |
| 29 | cui nos et lacrimas, supremum in funere munus, |
| 30 | et dedimus medio scripta canenda foro. |
| 31 | Adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore |
| 32 | quantus in Atridis Tyndaridisque fuit: |
| 33 | is me nec comitem nec dedignatus amicum est, |
| 34 | si tamen haec illi non nocitura putas; |
| 35 | si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor: |
| 36 | clausa mihi potius tota sit ista domus. |
| 37 | Sed neque claudenda est et nulla potentia vires |
| 38 | praestandi ne quid peccet amicus habet. |
| 39 | Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari, |
| 40 | sic facinus nemo nescit abesse mihi. |
| 41 | Quod nisi delicti pars excusabilis esset, |
| 42 | parva relegari poena futura fuit. |
| 43 | Ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia, Caesar, |
| 44 | stultitiam dici crimina posse mea. |
| 45 | Quaque ego permisi quaque est res passa pepercit |
| 46 | usus et est modice fulminis igne sui. |
| 47 | Nec vitam nec opes nec ademit posse reverti, |
| 48 | si sua per vestras victa sit ira preces. |
| 49 | At graviter cecidi. Quid enim mirabile, si quis |
| 50 | a Iove percussus non leve vulnus habet? |
| 51 | Ipse suas etiam vires inhiberet Achilles, |
| 52 | missa gravis ictus Pelias hasta dabat. |
| 53 | Iudicium nobis igitur cum vindicis adsit, |
| 54 | non est cur tua me ianua nosse neget. |
| 55 | Culta quidem, fateor, citra quam debuit illa est, |
| 56 | sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis. |
| 57 | Nec tamen officium sensit domus altera nostrum: |
| 58 | hic illic vestro sub lare semper eram. |
| 59 | Quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum, |
| 60 | ius aliquod tecum fratris amicus habet. |
| 61 | Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper, |
| 62 | sic est fortunae promeruisse tuae? |
| 63 | Quod si permittis nobis suadere quid optes, |
| 64 | ut des quam reddas plura precare deos. |
| 65 | Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas |
| 66 | officii causa pluribus esse dati. |
| 67 | Quo libet in numero me, Messaline, repone, |
| 68 | sim modo pars vestrae non aliena domus, |
| 69 | et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur, |
| 70 | si non ferre doles, at meruisse dole. |