monumenta.ch > Plautus > 1 > 50 > 92 > 86 > 43 > 10 > 61 > 11 > 1 > 21 > 37 > 13 > 6 > 5 > 79 > 3 > 23 > 60 > 82 > 3 > 29 > 35 > 24 > 99 > 12 > 21 > 57 > 36 > 4 > 27 > 37 > 7 > 56 > 2 > 7 > 9 > 45 > 4 > 29 > 16 > 68 > 10 > 58 > 2 > 6
Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, V. Cottae Maximo <<<     >>> VII. Messalino

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, VI. Graecino

1 Ecquid, ut audisti - nam te diversa tenebat
2 terra - meos casus, cor tibi triste fuit?
3 Dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,
4 si bene te novi, triste fuisse liquet.
5 Non cadit in mores feritas inamabilis istos
6 nec minus a studiis dissidet illa tuis.
7 Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
8 pectora mollescunt asperitasque fugit;
9 nec quisquam meliore fide complectitur illas,
10 qua sinit officium militiaeque labor.
11 Certe ego cum primum potui sentire quid essem,
12 - nam fuit attonito mens mea nulla diu -
13 hoc quoque fortunam sensi quod amicus abesses,
14 qui mihi praesidium grande futurus eras.
15 Tecum tunc aberant aegrae solacia mentis
16 magnaque pars animi consiliique mei.
17 At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam
18 adloquioque iuva pectora nostra tuo,
19 quae, non mendaci si quicquam credis amico,
20 stulta magis dici quam scelerata decet.
21 Nec breve nec tutum peccati quae sit origo
22 scribere: tractari vulnera nostra timent.
23 Qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare
24 desine; non agites, si qua coire velis.
25 Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est:
26 omnis an in magnos culpa deos scelus est?
27 Spes igitur menti poenae, Graecine, levandae
28 non est ex toto nulla relicta meae.
29 Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,
30 in dis invisa sola remansit humo.
31 Haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus
32 liberaque a ferro crura futura putet.
33 Haec facit ut, videat cum terras undique nullas,
34 naufragus in mediis brachia iactet aquis.
35 Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit
36 nec spes huic vena deficiente cadit.
37 Carcere dicuntur clausi sperare salutem
38 atque aliquis pendens in cruce vota facit.
39 Haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis
40 non est proposita passa perire nece.
41 Me quoque conantem gladio finire dolorem
42 arguit iniecta continuitque manu:
43 'Quid' que 'facis? lacrimis opus est, non sanguine', dixit,
44 'saepe per has flecti principis ira solet'.
45 Quamvis est igitur meritis indebita nostris,
46 magna tamen spes est in bonitate dei.
47 Qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare
48 confer et in votum tu quoque verba meum.
49 Inque Tomitana iaceam tumulatus harena,
50 si te non nobis ista vovere liquet.
51 Nam prius incipient turris vitare columbae,
52 antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas
53 quam male se praestet veteri Graecinus amico.
54 Non ita sunt fatis omnia versa meis.
Ovidius HOME

csg867.16 olb329.132

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, V. Cottae Maximo <<<     >>> VII. Messalino
monumenta.ch > Plautus > 1 > 50 > 92 > 86 > 43 > 10 > 61 > 11 > 1 > 21 > 37 > 13 > 6 > 5 > 79 > 3 > 23 > 60 > 82 > 3 > 29 > 35 > 24 > 99 > 12 > 21 > 57 > 36 > 4 > 27 > 37 > 7 > 56 > 2 > 7 > 9 > 45 > 4 > 29 > 16 > 68 > 10 > 58 > 2 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik