Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, V. Cottae Maximo
| 1 | Ille tuos quondam non ultimus inter amicos |
| 2 | ut sua verba legas, Maxime, Naso rogat, |
| 3 | in quibus ingenium desiste requirere nostrum, |
| 4 | nescius exilii ne videare mei. |
| 5 | Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, |
| 6 | ut capiant vitium, ni moveantur, aquae. |
| 7 | Et mihi si quis erat ducendi carminis usus, |
| 8 | deficit estque minor factus inerte situ. |
| 9 | Haec quoque quae legitis, si quid mihi, Maxime, credis, |
| 10 | scribimus invita vixque coacta manu. |
| 11 | Non libet in talis animum contendere curas |
| 12 | nec venit ad duros Musa vocata Getas. |
| 13 | Ut tamen ipse vides, luctor deducere versum, |
| 14 | sed non fit fato mollior ille meo. |
| 15 | Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno |
| 16 | me quoque, qui feci, iudice digna lini. |
| 17 | Nec tamen emendo; labor hic quam scribere maior |
| 18 | mensque pati durum sustinet aegra nihil. |
| 19 | Scilicet incipiam lima mordacius uti |
| 20 | et sub iudicium singula verba vocem. |
| 21 | Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum |
| 22 | confluat et frondes Alpibus addat Atho. |
| 23 | Parcendum est animo miserabile vulnus habenti: |
| 24 | subducunt oneri colla perusta boves. |
| 25 | At, puto, fructus adest, iustissima causa laborum, |
| 26 | et sata cum multo fenore reddit ager. |
| 27 | Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum |
| 28 | profuit - atque utinam non nocuisset! - opus. |
| 29 | Cur igitur scribam miraris. Miror et ipse |
| 30 | et tecum quaero saepe quid inde petam. |
| 31 | An populus vere sanos negat esse poetas |
| 32 | sumque fides huius maxima vocis ego |
| 33 | qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo, |
| 34 | damnosa persto condere semen humo? |
| 35 | Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum |
| 36 | tempus et adsueta ponere in arte iuvat. |
| 37 | Saucius eiurat pugnam gladiator et idem |
| 38 | inmemor antiqui vulneris arma capit. |
| 39 | Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis |
| 40 | et ducit remos qua modo navit aqua. |
| 41 | Sic ego constanter studium non utile servo |
| 42 | et repeto nollem quas coluisse deas. |
| 43 | Quid potius faciam? Non sum qui segnia ducam |
| 44 | otia: mors nobis tempus habetur iners. |
| 45 | Nec iuvat in lucem nimio marcescere vino |
| 46 | nec tenet incertas alea blanda manus. |
| 47 | Cum dedimus somno quas corpus postulat horas, |
| 48 | quo ponam vigilans tempora longa modo? |
| 49 | Moris an oblitus patrii contendere discam |
| 50 | Sarmaticos arcus et trahar arte loci? |
| 51 | Hoc quoque me studium prohibent adsumere vires |
| 52 | mensque magis gracili corpore nostra valet. |
| 53 | Cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est |
| 54 | artibus his quae nil utilitatis habent. |
| 55 | Consequor ex illis casus oblivia nostri: |
| 56 | hanc messem satis est si mea reddit humus. |
| 57 | Gloria vos acuat; vos, ut recitata probentur |
| 58 | carmina, Pieriis invigilate choris. |
| 59 | Quod venit ex facili satis est componere nobis, |
| 60 | et nimis intenti causa laboris abest. |
| 61 | Cur ego sollicita poliam mea carmina cura? |
| 62 | An verear ne non adprobet illa Getes? |
| 63 | Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum |
| 64 | ingenio nullum maius habere meo. |
| 65 | Hoc ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo, |
| 66 | inter inhumanos esse poeta Getas. |
| 67 | Quo mihi diversum fama contendere in orbem? |
| 68 | Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus. |
| 69 | Hoc mea contenta est infelix Musa theatro. |
| 70 | Hoc merui, magni sic voluere dei. |
| 71 | Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis |
| 72 | quo Boreas penna deficiente venit. |
| 73 | Dividimur caelo quaeque est procul urbe Quirini |
| 74 | aspicit hirsutos comminus ursa Getas. |
| 75 | Per tantum terrae, tot aquas vix credere possum |
| 76 | indicium studii transiluisse mei. |
| 77 | Finge legi, quodque est mirabile, finge placere: |
| 78 | auctorem certe res iuvat ista nihil. |
| 79 | Quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae |
| 80 | aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua? |
| 81 | Altius ire libet? Si te distantia longe |
| 82 | Pleiadum laudent signa, quid inde feras? |
| 83 | Sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc |
| 84 | famaque cum domino fugit ab Urbe suo, |
| 85 | vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, |
| 86 | nunc quoque de nostra morte tacere reor. |