Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, IV. Uxori
| 1 | Iam mihi deterior canis aspergitur aetas |
| 2 | iamque meos vultus ruga senilis arat, |
| 3 | iam vigor et quasso languent in corpore vires |
| 4 | nec iuveni lusus qui placuere iuvant |
| 5 | nec, si me subito videas, agnoscere possis, |
| 6 | aetatis facta est tanta ruina meae. |
| 7 | Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, |
| 8 | anxietas animi continuusque labor; |
| 9 | nam mea per longos si quis mala digerat annos, |
| 10 | crede mihi, Pylio Nestore maior ero. |
| 11 | Cernis ut in duris - et quid bove firmius? - arvis |
| 12 | fortia taurorum corpora frangat opus. |
| 13 | Quae numquam vacuo solita est cessare novali |
| 14 | fructibus adsiduis lassa senescit humus. |
| 15 | Occidet, ad circi si quis certamina semper |
| 16 | non intermissis cursibus ibit equus. |
| 17 | Firma sit illa licet, solvetur in aequore navis |
| 18 | quae numquam liquidis sicca carebit aquis. |
| 19 | Me quoque debilitat series inmensa malorum |
| 20 | ante meum tempus cogit et esse senem. |
| 21 | Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis, |
| 22 | inmodicus contra carpit utrumque labor. |
| 23 | Aspice, in has partis quod venerit Aesone natus, |
| 24 | quam laudem a sera posteritate ferat. |
| 25 | At labor illius nostro leviorque minorque est, |
| 26 | si modo non verum nomina magna premunt. |
| 27 | Ille est in Pontum Pelia mittente profectus |
| 28 | qui vix Thessaliae fine timendus erat: |
| 29 | Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu |
| 30 | solis ad occasus utraque terra tremit. |
| 31 | Iunctior Haemonia est Ponto quam Roma Sinistro |
| 32 | et brevius quam nos ille peregit iter. |
| 33 | Ille habuit comites primos telluris Achivae, |
| 34 | at nostram cuncti destituere fugam. |
| 35 | Nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor, |
| 36 | quae tulit Aesoniden, densa carina fuit. |
| 37 | Nec mihi Tiphys erat rector nec Agenore natus |
| 38 | quas fugerem docuit quas sequererque vias. |
| 39 | Illum tutata est cum Pallade regia Iuno: |
| 40 | defendere meum numina nulla caput. |
| 41 | Illum furtivae iuvere Cupidinis artes |
| 42 | quas a me vellem non didicisset amor. |
| 43 | Ille domum rediit, nos his moriemur in arvis, |
| 44 | perstiterit laesi si gravis ira dei. |
| 45 | Durius est igitur nostrum, fidissima coniunx, |
| 46 | illo quod subiit Aesone natus opus. |
| 47 | Te quoque, quam iuvenem discedens Urbe reliqui, |
| 48 | credibile est nostris insenuisse malis. |
| 49 | O! ego - di faciant! - talem te cernere possim, |
| 50 | caraque mutatis oscula ferre comis |
| 51 | amplectique meis corpus non pingue lacertis |
| 52 | et 'Gracile hoc fecit' dicere 'cura mei' |
| 53 | et narrare meos flenti flens ipse labores |
| 54 | sperato numquam conloquioque frui |
| 55 | turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna, |
| 56 | dis veris, memori debita ferre manu! |
| 57 | Memnonis hanc utinam, lenito principe, mater |
| 58 | quam primum roseo provocet ore diem! |