Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, III. Rufino
| 1 | Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem, |
| 2 | qui miser est, ulli si suus esse potest. |
| 3 | Reddita confusae nuper solacia menti |
| 4 | auxilium nostris spemque tulere malis. |
| 5 | Utque Machaoniis Poeantius artibus heros |
| 6 | lenito medicam vulnere sensit opem, |
| 7 | sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu |
| 8 | admonitu coepi fortior esse tuo |
| 9 | et iam deficiens sic ad tua verba revixi, |
| 10 | ut solet infuso vena redire mero. |
| 11 | Non tamen exhibuit tantas facundia vires |
| 12 | ut mea sint dictis pectora sana tuis. |
| 13 | Ut multum demas nostrae de gurgite curae, |
| 14 | non minus exhausto quod superabit erit. |
| 15 | Tempore ducetur longo fortasse cicatrix: |
| 16 | horrent admotas vulnera cruda manus. |
| 17 | Non est in medico semper relevetur ut aeger: |
| 18 | interdum docta plus valet arte malum. |
| 19 | Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus |
| 20 | ad Stygias certo limite ducat aquas. |
| 21 | Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, |
| 22 | sanabit nulla vulnera cordis ope. |
| 23 | Tollere nodosam nescit medicina podagram |
| 24 | nec formidatis auxiliatur aquis. |
| 25 | Cura quoque interdum nulla medicabilis arte |
| 26 | aut, ut sit, longa est extenuanda mora. |
| 27 | Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem |
| 28 | sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, |
| 29 | rursus amor patriae ratione valentior omni |
| 30 | quod tua fecerunt scripta retexit opus. |
| 31 | Sive pium vis hoc, seu vis muliebre vocari, |
| 32 | confiteor misero molle cor esse mihi. |
| 33 | Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat |
| 34 | fumum de patriis posse videre focis. |
| 35 | Nescio qua natale solum dulcedine cunctos |
| 36 | ducit et inmemores non sinit esse sui. |
| 37 | Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius? |
| 38 | Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit. |
| 39 | Cum bene sit clausae cavea Pandione natae, |
| 40 | nititur in silvas illa redire suas. |
| 41 | Adsuetos tauri saltus, adsueta leones - |
| 42 | nec feritas illos inpedit - antra petunt. |
| 43 | Tu tamen exilii morsus e pectore nostro |
| 44 | fomentis speras cedere posse tuis. |
| 45 | Effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, |
| 46 | talibus ut levius sit caruisse malum. |
| 47 | At, puto, qua genitus fueram tellure carenti |
| 48 | in tamen humano contigit esse loco: |
| 49 | orbis in extremi iaceo desertus harenis, |
| 50 | fert ubi perpetuas obruta terra nives. |
| 51 | Non ager hic pomum, non dulces educat uvas, |
| 52 | non salices ripa, robora monte virent. |
| 53 | Neve fretum laudes terra magis, aequora semper |
| 54 | ventorum rabie solibus orba tument. |
| 55 | Quocumque aspicias, campi cultore carentes |
| 56 | vastaque quae nemo vindicat arva iacent. |
| 57 | Hostis adest dextra laevaque a parte timendus |
| 58 | vicinoque metu terret utrumque latus: |
| 59 | altera Bistonias pars est sensura sarisas, |
| 60 | altera Sarmatica spicula missa manu. |
| 61 | I nunc et veterum nobis exempla virorum |
| 62 | qui forti casum mente tulere refer |
| 63 | et grave magnanimi robur mirare Rutili |
| 64 | non usi reditus condicione dati. |
| 65 | Zmyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus, |
| 66 | paene minus nullo Zmyrna petenda loco. |
| 67 | Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus, |
| 68 | legit enim sedes, Attica terra, tuas. |
| 69 | Arma Neoclides qui Persica contudit armis |
| 70 | Argolica primam sensit in urbe fugam. |
| 71 | Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, |
| 72 | inter quas dubium quae prior esset erat. |
| 73 | Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit |
| 74 | Thessalicamque adiit hospes Achillis humum. |
| 75 | Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam |
| 76 | quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua. |
| 77 | Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus, |
| 78 | poneret ut muros in meliore loco. |
| 79 | Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus |
| 80 | et Teucrum Veneri grata recepit humus. |
| 81 | Quid referam veteres Romanae gentis, apud quos |
| 82 | exulibus tellus ultima Tibur erat? |
| 83 | Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis |
| 84 | tam procul a patria est horridiorve locus. |
| 85 | Quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti: |
| 86 | quae facit ex dictis, non ita multa, tuis. |
| 87 | Nec tamen infitior, si possint nostra coire |
| 88 | vulnera, praeceptis posse coire tuis. |
| 89 | Sed vereor, ne me frustra servare labores |
| 90 | nec iuver admota perditus aeger ope, |
| 91 | nec loquor hoc quia sit maior prudentia nobis, |
| 92 | sed sum quam medico notior ipse mihi. |
| 93 | Ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas |
| 94 | ad me pervenit consuliturque boni. |