Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, II. Fabio Maximo
| 1 | Maxime, qui tanti mensuram nominis inples |
| 2 | et geminas animi nobilitate genus, |
| 3 | qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti, |
| 4 | non omnis Fabios abstulit una dies, |
| 5 | forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, |
| 6 | quisque loquar tecum certior esse velis. |
| 7 | Ei mihi! quid faciam? Vereor ne nomine lecto |
| 8 | durus et aversa cetera mente legas! |
| 9 | Videris! Audebo tibi me scripsisse fateri |
| 10 | qui, cum me poena dignum graviore fuisse |
| 11 | confiteor, possum vix graviora pati. |
| 12 | Hostibus in mediis interque pericula versor, |
| 13 | tamquam cum patria pax sit adempta mihi. |
| 14 | Qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, |
| 15 | omnia vipereo spicula felle linunt. |
| 16 | His eques instructus perterrita moenia lustrat |
| 17 | more lupi clausas circumeuntis oves, |
| 18 | at semel intentus nervo levis arcus equino |
| 19 | vincula semper habens inresoluta manet; |
| 20 | tecta rigent fixis veluti velata sagittis |
| 21 | portaque vix firma submovet arma sera. |
| 22 | Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti |
| 23 | et quod iners hiemi continuatur hiems. |
| 24 | Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis |
| 25 | cumque meo fato quarta fatigat hiems. |
| 26 | Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis |
| 27 | et similis morti pectora torpor habet. |
| 28 | Felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, |
| 29 | quae posuit sensum saxea facta mali! |
| 30 | Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem |
| 31 | cortice velavit populus ora novo! |
| 32 | Ille ego sum lignum qui non admittar in ullum; |
| 33 | ille ego sum frustra qui lapis esse velim. |
| 34 | Ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris, |
| 35 | amittet vires ipsa Medusa suas. |
| 36 | Vivimus ut numquam sensu careamus amaro, |
| 37 | et gravior longa fit mea poena mora. |
| 38 | Sic inconsumptum Tityi semperque renascens |
| 39 | non perit, ut possit saepe perire, iecur. |
| 40 | At, puto, cum requies medicinaque publica curae |
| 41 | somnus adest, solitis nox venit orba malis. |
| 42 | Somnia me terrent veros imitantia casus |
| 43 | et vigilant sensus in mea damna mei. |
| 44 | Aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas |
| 45 | aut dare captivas ad fera vincla manus |
| 46 | aut, ubi decipior melioris imagine somni, |
| 47 | aspicio patriae tecta relicta meae |
| 48 | et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici, |
| 49 | et modo cum cara coniuge multa loquor. |
| 50 | Sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas, |
| 51 | peior ab admonitu fit status iste boni. |
| 52 | Sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, |
| 53 | sive pruinosi Noctis aguntur equi, |
| 54 | sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, |
| 55 | ignibus admotis ut nova cera solet. |
| 56 | Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, |
| 57 | ne mea Sarmaticum contegat ossa solum. |
| 58 | Cum subit, Augusti quae sit clementia, credo |
| 59 | mollia naufragiis litora posse dari. |
| 60 | Cum video quam sint mea fata tenacia, frangor |
| 61 | spesque levis magno victa timore cadit, |
| 62 | nec tamen ulterius quicquam sperove precorve |
| 63 | quam male mutato posse carere loco. |
| 64 | Aut hoc aut nihil est pro me temptare modeste |
| 65 | gratia quod salvo vestra pudore queat. |
| 66 | Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae |
| 67 | difficilis causae mite patrocinium. |
| 68 | Est mala, confiteor, sed te bona fiet agente: |
| 69 | lenia pro misera fac modo verba fuga. |
| 70 | Nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit, |
| 71 | ultimus hic qua sit condicione locus. |
| 72 | Magna tenent illud numen molimina rerum, |
| 73 | haec est caelesti pectore cura minor, |
| 74 | nec vacat in qua sint positi regione Tomitae |
| 75 | quaerere - finitimo vix loca nota Getae - |
| 76 | aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres |
| 77 | cultaque Oresteae Taurica terra deae |
| 78 | quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, |
| 79 | dura meant celeri terga per amnis equo. |
| 80 | Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, |
| 81 | Roma, nec Ausonii militis arma timet. |
| 82 | Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae |
| 83 | quamque libet longis cursibus aptus equus |
| 84 | quodque sitim didicere diu tolerare famemque |
| 85 | quodque sequens nullas hostis habebit aquas. |
| 86 | Ira viri mitis non me misisset in istam, |
| 87 | si satis haec illi nota fuisset humus. |
| 88 | Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste |
| 89 | meque minus, vitam cui dabat ipse, capi. |
| 90 | Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu: |
| 91 | nil opus est ullis in mea fata Getis. |
| 92 | Sed neque cur morerer quicquam mihi comperit actum, |
| 93 | et minus infestus quam fuit esse potest. |
| 94 | Tunc quoque nil fecit, nisi quod facere ipse coegi; |
| 95 | paene etiam merito parcior ira meo est. |
| 96 | Di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est, |
| 97 | alma nihil maius Caesare terra ferat. |
| 98 | Utque diu sub eo, sic sit sub Caesare terra |
| 99 | perque manus huius tradita gentis eat. |
| 100 | At tu tam placido quam nos quoque sensimus illum |
| 101 | iudice pro lacrimis ora resolves meis. |
| 102 | Non petito ut bene sit, sed uti male tutius utque |
| 103 | exilium saevo distet ab hoste meum, |
| 104 | quamque dedere mihi praesentia numina vitam, |
| 105 | non adimat stricto squalidus ense Getes, |
| 106 | denique, si moriar, subeam pacatius arvum |
| 107 | ossa nec a Scythica nostra premantur humo |
| 108 | nec male compositos, ut scilicet exule dignum, |
| 109 | Bistonii cineres ungula pulset equi, |
| 110 | et ne, si superest aliquis post funera sensus, |
| 111 | terreat et manes Sarmatis umbra meos. |
| 112 | Caesaris haec animum poterant audita movere, |
| 113 | Maxime, movissent si tamen ante tuum. |
| 114 | Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, |
| 115 | auxilio trepidis quae solet esse reis, |
| 116 | adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae |
| 117 | aequandi superis pectora flecte viri. |
| 118 | Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus |
| 119 | quique suis homines pabula fecit equis, |
| 120 | sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, |
| 121 | quique dolet, quotiens cogitur, esse ferox, |
| 122 | qui vicit semper, victis ut parcere posset, |
| 123 | clausit et aeterna civica bella sera, |
| 124 | multa metu poenae, poena qui pauca coercet, |
| 125 | et iacit invita fulmina rara manu. |
| 126 | Ergo tam placidas orator missus ad aures |
| 127 | ut propior patriae sit fuga nostra roga. |
| 128 | Ille ego sum qui te colui, quem festa solebat |
| 129 | inter convivas mensa videre tuos, |
| 130 | ille ego qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes |
| 131 | et cecini fausto carmina digna toro, |
| 132 | cuius te solitum memini laudare libellos |
| 133 | exceptis domino qui nocuere suo, |
| 134 | cui tua nonnumquam miranti scripta legebas, |
| 135 | ille ego de vestra cui data nupta domo est. |
| 136 | Hanc probat et primo dilectam semper ab aevo |
| 137 | est inter comites Marcia censa suas |
| 138 | inque suis habuit matertera Caesaris ante; |
| 139 | quarum iudicio si quam probata, proba est. |
| 140 | Ipsa sua melior fama laudantibus istis |
| 141 | Claudia divina non eguisset ope. |
| 142 | Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos: |
| 143 | proxima pars vitae transilienda meae. |
| 144 | Sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina vestra est: |
| 145 | non potes hanc salva dissimulare fide. |
| 146 | Confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras - |
| 147 | iure venit cultos ad sibi quisque deos - |
| 148 | flensque rogat precibus lenito Caesare vestris |
| 149 | busta sui fiant ut propiora viri. |