Ovidius, Epistulae ex Ponto, 1, I. Bruto
| 1 | Naso Tomitanae iam non novus incola terrae |
| 2 | hoc tibi de Getico litore mittit opus. |
| 3 | Si vacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos |
| 4 | excipe dumque aliquo, quolibet abde modo. |
| 5 | Publica non audent intra monimenta venire, |
| 6 | ne suus hoc illis clauserit auctor iter. |
| 7 | A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis, |
| 8 | ite, patet castis versibus ille locus.' |
| 9 | Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere |
| 10 | sub lare privato tutius esse putant. |
| 11 | Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso? |
| 12 | Qua steterant Artes, pars vacat illa tibi. |
| 13 | Quid veniant novitate roges fortasse sub ipsa. |
| 14 | Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor. |
| 15 | Invenies, quamvis non est miserabilis index, |
| 16 | non minus hoc illo triste quod ante dedi. |
| 17 | Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit |
| 18 | non occultato nomine missa docet. |
| 19 | Nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis |
| 20 | Musaque ad invitos officiosa venit. |
| 21 | Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos |
| 22 | exule servatis legibus Urbe frui. |
| 23 | Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur |
| 24 | doctus et in promptu scrinia Brutus habet. |
| 25 | Nec me nominibus furiosus confero tantis: |
| 26 | saeva deos contra non tamen arma tuli. |
| 27 | Denique Caesareo, quod non desiderat ipse, |
| 28 | non caret e nostris ullus honore liber. |
| 29 | Si dubitas de me, laudes admitte deorum |
| 30 | et carmen dempto nomine sume meum. |
| 31 | Adiuvat in bello pacatae ramus olivae |
| 32 | proderit auctorem pacis habere nihil? |
| 33 | Cum foret Aeneae cervix subiecta parenti, |
| 34 | dicitur ipsa viro flamma dedisse viam. |
| 35 | Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? |
| 36 | At patriae pater hic, ipsius ille fuit. |
| 37 | Ecquis ita est audax ut limine cogat abire |
| 38 | iactantem Pharia tinnula sistra manu? |
| 39 | Ante deum Matrem cornu tibicen adunco |
| 40 | cum canit, exiguae quis stipis aera negat? |
| 41 | Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae; |
| 42 | unde tamen vivat vaticinator habet. |
| 43 | Ipsa movent animos superorum numina nostros |
| 44 | turpe nec est tali credulitate capi. |
| 45 | En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi |
| 46 | gentis Iuleae nomina sancta fero. |
| 47 | Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti; |
| 48 | non mihi, sed magno poscitur ille deo, |
| 49 | nec, quia vel merui vel sensi principis iram, |
| 50 | a nobis ipsum nolle putate coli. |
| 51 | Vidi ego linigerae numen violasse fatentem |
| 52 | Isidis Isiacos ante sedere focos. |
| 53 | Alter ob huic similem privatus lumine culpam |
| 54 | clamabat media se meruisse via. |
| 55 | Talia caelestes fieri praeconia gaudent, |
| 56 | ut sua quid valeant numina teste probent. |
| 57 | Saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt, |
| 58 | cum bene peccati paenituisse vident. |
| 59 | Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli, |
| 60 | paenitet et facto torqueor ipse meo. |
| 61 | Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori |
| 62 | estque pati poenam quam meruisse minus. |
| 63 | Ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse, |
| 64 | poena potest demi, culpa perennis erit. |
| 65 | Mors faciet certe ne sim, cum venerit, exul; |
| 66 | ne non peccarim mors quoque non faciet. |
| 67 | Non igitur mirum, si mens mea tabida facta |
| 68 | de nive manantis more liquescit aquae. |
| 69 | Estur ut occulta vitiata teredine navis, |
| 70 | aequorei scopulos ut cavat unda salis, |
| 71 | roditur ut scabra positum rubigine ferrum, |
| 72 | conditus ut tineae carpitur ore liber, |
| 73 | sic mea perpetuos curarum pectora morsus, |
| 74 | fine quibus nullo conficiantur, habent. |
| 75 | Nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet |
| 76 | quique dolet citius quam dolor ipse cadet. |
| 77 | Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent, |
| 78 | forsitan exigua dignus habebor ope, |
| 79 | inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu. |
| 80 | Plus isto duri si precer oris ero. |