Ovidius, Ars Amatoria, Liber III
| 1 | Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt, |
| 2 | quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae. |
| 3 | ite in bella pares; vincant, quibus alma Dione |
| 4 | faverit et toto qui volat orbe puer. |
| 5 | non erat armatis aequum concurrere nudas; |
| 6 | sic etiam vobis vincere turpe, viri. |
| 7 | dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues |
| 8 | adicis, et rabidae tradis ovile lupae?' |
| 9 | parcite paucarum diffundere crimen in omnes; |
| 10 | spectetur meritis quaeque puella suis. |
| 11 | si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem |
| 12 | quo premat Atrides crimine maior habet, |
| 13 | si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae |
| 14 | cuius et in vivis ad Styga venit equis, |
| 15 | est pia Penelope lustris errante duobus |
| 16 | et totidem lustris bella gerente viro. |
| 17 | respice Phylaciden et quae comes isse marito |
| 18 | fertur et ante annos occubuisse suos. |
| 19 | fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit |
| 20 | proque viro est uxor funere lata viri. |
| 21 | 'accipe me, Capaneu! cineres miscebimur' inquit |
| 22 | Iphias, in medios desiluitque rogos. |
| 23 | ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: |
| 24 | non mirum, populo si placet illa suo. |
| 25 | nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte; |
| 26 | conveniunt cumbae vela minora meae. |
| 27 | nil nisi lascivi per me discuntur amores; |
| 28 | femina praecipiam quo sit amanda modo. |
| 29 | femina nec flammas nec saevos discutit arcus; |
| 30 | parcius haec video tela nocere viris. |
| 31 | saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae, |
| 32 | paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent. |
| 33 | Phasida iam matrem fallax dimisit Iaso; |
| 34 | venit in Aesonios altera nupta sinus. |
| 35 | quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas |
| 36 | pavit in ignoto sola relicta loco. |
| 37 | quaere, Novem cur una Viae dicatur, et audi |
| 38 | depositis silvas Phyllida flesse comis. |
| 39 | et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem |
| 40 | praebuit et causam mortis, Elissa, tuae. |
| 41 | quid vos perdiderit, dicam: nescistis amare; |
| 42 | defuit ars vobis; arte perennat amor. |
| 43 | nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere |
| 44 | iussit, et ante oculos constitit ipsa meos. |
| 45 | tum mihi 'quid miserae' dixit 'meruere puellae? |
| 46 | traditur armatis vulgus inerme viris. |
| 47 | illos artifices gemini fecere libelli; |
| 48 | haec quoque pars monitis erudienda tuis. |
| 49 | probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae, |
| 50 | mox cecinit laudes prosperiore lyra. |
| 51 | si bene te novi, cultas ne laede puellas: |
| 52 | gratia, dum vives, ista petenda tibi est.' |
| 53 | dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos |
| 54 | constiterat) folium granaque pauca dedit; |
| 55 | sensimus acceptis numen quoque: purior aether |
| 56 | fulsit, et e toto pectore cessit onus. |
| 57 | dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae, |
| 58 | quas pudor et leges et sua iura sinunt. |
| 59 | venturae memores iam nunc estote senectae: |
| 60 | sic nullum vobis tempus abibit iners. |
| 61 | dum licet, et vernos etiam nunc editis annos, |
| 62 | ludite: eunt anni more fluentis aquae; |
| 63 | nec, quae praeteriit, iterum revocabitur unda, |
| 64 | nec, quae praeteriit, hora redire potest. |
| 65 | utendum est aetate: cito pede labitur aetas, |
| 66 | nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. |
| 67 | hos ego, qui canent, frutices violaria vidi; |
| 68 | hac mihi de spina grata corona data est. |
| 69 | tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes, |
| 70 | frigida deserta nocte iacebis anus, |
| 71 | nec tua frangetur nocturna ianua rixa, |
| 72 | sparsa nec invenies limina mane rosa. |
| 73 | quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis, |
| 74 | et perit in nitido qui fuit ore color. |
| 75 | quasque fuisse tibi canas a virgine iuras, |
| 76 | sparguntur subito per caput omne comae. |
| 77 | anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas, |
| 78 | nec faciunt cervos cornua iacta senes: |
| 79 | nostra sine auxilio fugiunt bona: carpite florem, |
| 80 | qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. |
| 81 | adde, quod et partus faciunt breviora iuventae |
| 82 | tempora: continua messe senescit ager. |
| 83 | Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, |
| 84 | nec Cephalus roseae praeda pudenda deae. |
| 85 | ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis, |
| 86 | unde habet Aenean Harmoniamque suos? |
| 87 | ite per exemplum, genus o mortale, dearum, |
| 88 | gaudia nec cupidis vestra negate viris. |
| 89 | ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; |
| 90 | mille licet sumant, deperit inde nihil. |
| 91 | conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu; |
| 92 | sufficit et damni pars caret illa metu. |
| 93 | quis vetet adposito lumen de lumine sumi, |
| 94 | quisve cavo vastas in mare servet aquas? |
| 95 | et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit? |
| 96 | quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam? |
| 97 | nec vos prostituit mea vox, sed vana timere |
| 98 | damna vetat: damnis munera vestra carent. |
| 99 | sed me flaminibus venti maioris iturum, |
| 100 | dum sumus in portu, provehat aura levis. |
| 101 | Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis |
| 102 | provenit, et culto stat seges alta solo. |
| 103 | forma dei munus; forma quota quaeque superbit? |
| 104 | pars vestrum tali munere magna caret. |
| 105 | cura dabit faciem; facies neclecta peribit, |
| 106 | Idaliae similis sit licet illa deae. |
| 107 | corpora si veteres non sic coluere puellae, |
| 108 | nec veteres cultos sic habuere viros: |
| 109 | si fuit Andromache tunicas induta valentes, |
| 110 | quid mirum? duri militis uxor erat. |
| 111 | scilicet Aiaci coniunx ornata venires, |
| 112 | cui tegumen septem terga fuere boum! |
| 113 | simplicitas rudis ante fuit; nunc aurea Roma est |
| 114 | et domiti magnas possidet orbis opes. |
| 115 | aspice quae nunc sunt, Capitolia, quaeque fuerunt: |
| 116 | alterius dices illa fuisse Iovis. |
| 117 | Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, |
| 118 | de stipula Tatio regna tenente fuit. |
| 119 | quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, |
| 120 | quid nisi araturis pascua bubus erant? |
| 121 | prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum |
| 122 | gratulor: haec aetas moribus apta meis, |
| 123 | non quia nunc terrae lentum subducitur aurum |
| 124 | lectaque diverso litore concha venit, |
| 125 | nec quia decrescunt effosso marmore montes, |
| 126 | nec quia caeruleae mole fugantur aquae, |
| 127 | sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos |
| 128 | rusticitas priscis illa superstes avis. |
| 129 | vos quoque nec caris aures onerate lapillis, |
| 130 | quos legit in viridi decolor Indus aqua, |
| 131 | nec prodite graves insuto vestibus auro, |
| 132 | per quas nos petitis, saepe fugatis, opes. |
| 133 | munditiis capimur: non sint sine lege capilli; |
| 134 | admotae formam dantque negantque manus. |
| 135 | nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit |
| 136 | eligat et speculum consulate ante suum. |
| 137 | longa probat facies capitis discrimina puri: |
| 138 | sic erat ornatis Laodamia comis. |
| 139 | exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, |
| 140 | ut pateant aures, ora rotunda volunt. |
| 141 | alterius crines umero iactentur utroque: |
| 142 | talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra. |
| 143 | altera succinctae religetur more Dianae, |
| 144 | ut solet, attonitas cum petit illa feras. |
| 145 | huic decet inflatos laxe iacuisse capillos, |
| 146 | illa sit adstrictis impedienda comis; |
| 147 | hanc placet ornari testudine Cyllenea, |
| 148 | sustineat similes fluctibus illa sinus. |
| 149 | sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, |
| 150 | nec quot apes Hyblae nec quot in Alpe ferae, |
| 151 | nec mihi tot positus numero conprendere fas est: |
| 152 | adicit ornatus proxima quaeque dies. |
| 153 | et neglecta decet multas coma: saepe iacere |
| 154 | hesternam credas, illa repexa modo est. |
| 155 | ars casu similis: sic capta vidit ut urbe |
| 156 | Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.' |
| 157 | talem te Bacchus Satyris clamantibus 'euhoe' |
| 158 | sustulit in currus, Cnosi relicta, suos. |
| 159 | o quantum indulget vestro natura decori, |
| 160 | quarum sunt multis damna pianda modis! |
| 161 | nos male detegimur, raptique aetate capilli, |
| 162 | ut Borea frondes excutiente, cadunt. |
| 163 | femina canitiem Germanis inficit herbis, |
| 164 | et melior vero quaeritur arte color, |
| 165 | femina procedit densissima crinibus emptis, |
| 166 | proque suis alios efficit aere suos. |
| 167 | nec rubor est emisse: palam venire videmus |
| 168 | Herculis ante oculos virgineumque chorum. |
| 169 | quid de veste loquar? nec nunc segmenta requiro |
| 170 | nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes. |
| 171 | cum tot prodierint pretio leviore colores, |
| 172 | quis furor est census corpore ferre suos? |
| 173 | aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer |
| 174 | nec tepidus pluvias concitat auster aquas; |
| 175 | ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen |
| 176 | diceris Inois eripuisse dolis; |
| 177 | hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: |
| 178 | crediderim nymphas hac ego veste tegi. |
| 179 | ille crocum simulat (croceo velatur amictu, |
| 180 | roscida luciferos cum dea iungit equos), |
| 181 | hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, |
| 182 | albentesve rosas, Threiciamve gruem; |
| 183 | nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt, |
| 184 | et sua velleribus nomina cera dedit. |
| 185 | quot nova terra parit flores, cum vere tepenti |
| 186 | vitis agit gemmas pigraque fugit hiems, |
| 187 | lana tot aut plures sucos bibit: elige certos, |
| 188 | nam non conveniens omnibus omnis erit. |
| 189 | pulla decent niveas: Briseida pulla decebant; |
| 190 | cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit. |
| 191 | alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas: |
| 192 | sic tibi vestitae pressa Seriphos erat. |
| 193 | quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, |
| 194 | neve forent duris aspera crura pilis! |
| 195 | sed non Caucasea doceo de rupe puellas |
| 196 | quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas. |
| 197 | quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes |
| 198 | oraque suscepta mane laventur aqua? |
| 199 | scitis et inducta candorem quaerere creta; |
| 200 | sanguine quae vero non rubet, arte rubet. |
| 201 | arte supercilii confinia nuda repletis |
| 202 | parvaque sinceras velat aluta genas. |
| 203 | nec pudor est oculos tenui signare favilla |
| 204 | vel prope te nato, lucide Cydne, croco. |
| 205 | est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae, |
| 206 | parvus, sed cura grande, libellus, opus: |
| 207 | hinc quoque praesidium laesae petitote figurae; |
| 208 | non est pro vestris ars mea rebus iners. |
| 209 | non tamen expositas mensa deprendat amator |
| 210 | pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat. |
| 211 | quem non offendat toto faex inlita vultu, |
| 212 | cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus? |
| 213 | oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis |
| 214 | demptus ab inmundo vellere sucus ovis? |
| 215 | nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas |
| 216 | nec coram dentes defricuisse probem. |
| 217 | ista dabunt formam, sed erunt deformia visu; |
| 218 | multaque, dum fiunt, turpia, facta placent: |
| 219 | quae nunc nomen habent operosi signa Myronis, |
| 220 | pondus iners quondam duraque massa fuit; |
| 221 | anulus ut fiat, primo conliditur aurum; |
| 222 | quas geritis vestis, sordida lana fuit; |
| 223 | cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum, |
| 224 | nuda Venus madidas exprimit imbre comas. |
| 225 | tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus: |
| 226 | aptius a summa conspiciere manu. |
| 227 | cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? |
| 228 | claude forem thalami! quid rude prodis opus? |
| 229 | multa viros nescire decet; pars maxima rerum |
| 230 | offendat, si non interiora tegas. |
| 231 | aurea quae pendent ornato signa theatro |
| 232 | inspice, contemnes: brattea ligna tegit; |
| 233 | sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire, |
| 234 | nec nisi summotis forma paranda viris. |
| 235 | at non pectendos coram praebere capillos, |
| 236 | ut iaceant fusi per tua terga, veto. |
| 237 | illo praecipue ne sis morosa caveto |
| 238 | tempore, nec lapsas saepe resolve comas. |
| 239 | tuta sit ornatrix: odi, quae sauciat ora |
| 240 | unguibus et rapta brachia figit acu. |
| 241 | devovet, et tangit, dominae caput illa, simulque |
| 242 | plorat in invisas sanguinolenta comas. |
| 243 | quae male crinita est, custodem in limine ponat |
| 244 | orneturve Bonae semper in aede Deae. |
| 245 | dictus eram subito cuidam venisse puellae: |
| 246 | turbida perversas induit illa comas. |
| 247 | hostibus eveniat tam foedi causa pudoris, |
| 248 | inque nurus Parthas dedecus illud eat. |
| 249 | turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, |
| 250 | et sine fronde frutex, et sine crine caput. |
| 251 | non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae, |
| 252 | perque fretum falso, Sidoni, vecta bove, |
| 253 | aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis, |
| 254 | tu quoque non stulte, Troice raptor, habes. |
| 255 | turba docenda venit pulchrae turpesque puellae, |
| 256 | pluraque sunt semper deteriora bonis. |
| 257 | formosae non artis opem praeceptaque quaerunt; |
| 258 | est illis sua dos, forma sine arte potens: |
| 259 | cum mare compositum est, securus navita cessat; |
| 260 | cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. |
| 261 | rara tamen mendo facies caret: occule mendas, |
| 262 | quaque potes vitium corporis abde tui. |
| 263 | si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere: |
| 264 | inque tuo iaceas quantulacumque toro; |
| 265 | hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, |
| 266 | iniecta lateant fac tibi veste pedes. |
| 267 | quae nimium gracilis, pleno velamina filo |
| 268 | sumat, et ex umeris laxus amictus eat. |
| 269 | pallida purpureis spargat sua corpora virgis, |
| 270 | nigrior ad Pharii confuge piscis opem. |
| 271 | pes malus in nivea semper celetur aluta: |
| 272 | arida nec vinclis crura resolve suis. |
| 273 | conveniunt tenues scapulis analemptrides altis: |
| 274 | angustum circa fascia pectus eat. |
| 275 | exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, |
| 276 | cui digiti pingues et scaber unguis erit. |
| 277 | cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur |
| 278 | et semper spatio distet ab ore viri. |
| 279 | si niger aut ingens aut non erit ordine natus |
| 280 | dens tibi, ridendo maxima damna feres. |
| 281 | quis credat? discunt etiam ridere puellae, |
| 282 | quaeritur atque illis hac quoque parte decor. |
| 283 | sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae, |
| 284 | et summos dentes ima labella tegant, |
| 285 | nec sua perpetuo contendant ilia risu, |
| 286 | sed leve nescioquid femineumque sonet. |
| 287 | est, quae perverso distorqueat ora cachinno; |
| 288 | cum risu laeta est altera, flere putes. |
| 289 | illa sonat raucum quiddam atque inamabile: ridet, |
| 290 | ut rudit a scabra turpis asella mola. |
| 291 | quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter |
| 292 | quoque volunt plorant tempore, quoque modo. |
| 293 | quid, cum legitima fraudatur littera voce |
| 294 | Blaesaque fit iusso lingua coacta sono? |
| 295 | in vitio decor est: quaerunt male reddere verba |
| 296 | discunt, posse minus, quam potuere, loqui. |
| 297 | omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam; |
| 298 | discite femineo corpora ferre gradu. |
| 299 | est et in incessu pars non temnenda decoris; |
| 300 | allicit ignotos ille fugatque viros. |
| 301 | haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras |
| 302 | accipit, expensos fertque superba pedes; |
| 303 | illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti |
| 304 | ambulat, ingentes varica fertque gradus. |
| 305 | sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter |
| 306 | motus, concesso mollior alter erit. |
| 307 | pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti |
| 308 | nuda sit, a laeva conspicienda manu. |
| 309 | hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi, |
| 310 | oscula ferre umero, qua patet usque libet. |
| 311 | monstra maris Sirenes erant, quae voce canora |
| 312 | quamlibet admissas detinuere rates. |
| 313 | his sua Sisyphides auditis paene resolvit |
| 314 | corpora, nam sociis inlita cera fuit. |
| 315 | res est blanda canor: discant cantare puellae, |
| 316 | pro facie multis vox sua lena fuit, |
| 317 | et modo marmoreis referant audita theatris, |
| 318 | et modo Niliacis carmina lusa modis. |
| 319 | nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra |
| 320 | nesciat arbitrio femina docta meo. |
| 321 | saxa ferasque lyra movit Rhodopeius Orpheus, |
| 322 | Tartareosque lacus tergeminumque canem. |
| 323 | saxa tuo cantu, vindex iustissime matris, |
| 324 | fecerunt muros officiosa novos. |
| 325 | quamvis mutus erat, voci favisse putatur |
| 326 | piscis Arioniae fabula nota lyrae. |
| 327 | disce etiam duplici genialia nablia palma |
| 328 | verrere: conveniunt dulcibus illa iocis. |
| 329 | sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, |
| 330 | sit quoque vinosi Teia Musa senis; |
| 331 | nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?) |
| 332 | cuive pater vafri luditur arte Getae. |
| 333 | et teneri possis carmen legisse Properti, |
| 334 | sive aliquid Galli sive, Tibulle, tuum |
| 335 | dictaque Varroni fulvis insignia villis |
| 336 | vellera germanae, Phrixe, querenda tuae: |
| 337 | et profugum Aenean, altae primordia Romae, |
| 338 | quo nullum Latio clarius extat opus. |
| 339 | forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, |
| 340 | nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis |
| 341 | atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri |
| 342 | carmina, quis partes instruit ille duas, |
| 343 | deve tribus libris, titulus quos signat Amorum, |
| 344 | elige, quod docili molliter ore legas, |
| 345 | vel tibi composita cantetur Epistula voce; |
| 346 | ignotum hoc aliis ille novavit opus.' |
| 347 | o ita, Phoebe, velis, ita vos, pia numina vatum, |
| 348 | insignis cornu Bacche novemque deae! |
| 349 | quis dubitet, quin scire velim saltare puellam, |
| 350 | ut moveat posito brachia iussa mero? |
| 351 | artifices lateris, scenae spectacula, amantur: |
| 352 | tantum mobilitas illa decoris habet. |
| 353 | parva monere pudet, talorum dicere iactus |
| 354 | ut sciat, et vires, tessera missa, tuas; |
| 355 | et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte |
| 356 | quam subeat partem callida, quamque vocet, |
| 357 | cautaque non stulte latronum proelia ludat, |
| 358 | unus cum gemino calculus hoste perit, |
| 359 | bellatorque sua prensus sine compare bellat |
| 360 | aemulus et coeptum saepe recurrit iter. |
| 361 | reticuloque pilae leves fundantur aperto |
| 362 | nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est. |
| 363 | est genus in totidem tenui ratione redactum |
| 364 | scriptula, quot menses lubricus annus habet; |
| 365 | parva tabella capit ternos utrimque lapillos, |
| 366 | in qua vicisse est continuasse suos. |
| 367 | mille facesse iocos; turpe est nescire puellam |
| 368 | ludere: ludendo saepe paratur amor. |
| 369 | sed minimus labor est sapienter iactibus uti; |
| 370 | maius opus mores composuisse suos. |
| 371 | tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso |
| 372 | nudaque per lusus pectora nostra patent; |
| 373 | ira subit, deforme malum, lucrique cupido, |
| 374 | iurgiaque et rixae sollicitusque dolor; |
| 375 | crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, |
| 376 | invocat iratos et sibi quisque deos. |
| 377 | nulla fides tabulae: quae non per vota petuntur? |
| 378 | et lacrimis vidi saepe madere genas. |
| 379 | Iuppiter a vobis tam turpia crimina pellat, |
| 380 | in quibus est ulli cura placere viro. |
| 381 | hos ignava iocos tribuit natura puellis; |
| 382 | materia ludunt uberiore viri. |
| 383 | sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique |
| 384 | armaque et in gyros ire coactus equus. |
| 385 | nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, |
| 386 | nec Tuscus placida devehit amnis aqua. |
| 387 | at licet et prodest Pompeias ire per umbras, |
| 388 | Virginis aetheriis cum caput ardet equis; |
| 389 | visite laurigero sacrata Palatia Phoebo, |
| 390 | ille Paraetonicas mersit in alta rates, |
| 391 | quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt, |
| 392 | navalique gener cinctus honore caput, |
| 393 | visite turicremas vaccae Memphitidos aras, |
| 394 | visite conspicuis terna theatra locis; |
| 395 | spectentur tepido maculosae sanguine harenae |
| 396 | metaque ferventi circumeunda rota. |
| 397 | quod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido: |
| 398 | fructus abest, facies cum bona teste caret. |
| 399 | tu licet et Thamyran superes et Amoebea cantu, |
| 400 | non erit ignotae gratia magna lyrae. |
| 401 | si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, |
| 402 | mersa sub aequoreis illa lateret aquis. |
| 403 | quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis? |
| 404 | hoc votum nostri summa laboris habet. |
| 405 | cura deum fuerant olim regumque poetae, |
| 406 | praemiaque antiqui magna tulere chori; |
| 407 | sanctaque maiestas et erat venerabile nomen |
| 408 | vatibus, et largae saepe dabantur opes. |
| 409 | Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, |
| 410 | contiguus poni, Scipio magne, tibi. |
| 411 | nunc hederae sine honore iacent operataque doctis |
| 412 | cura vigil Musis nomen inertis habet. |
| 413 | sed famae vigilare iuvat: quis nosset Homerum, |
| 414 | Ilias aeternum si latuisset opus? |
| 415 | quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset |
| 416 | inque sua turri perlatuisset anus? |
| 417 | utilis est vobis, formosae, turba, puellae. |
| 418 | saepe vagos ultra limina ferte pedes. |
| 419 | ad multas lupa tendit oves, praedetur ut unam, |
| 420 | et Iovis in multas devolat ales aves. |
| 421 | se quoque det populo mulier speciosa videndam; |
| 422 | quem trahat, e multis forsitan unus erit. |
| 423 | omnibus illa locis maneat studiosa placendi |
| 424 | et curam tota mente decoris agat. |
| 425 | casus ubique valet: semper tibi pendeat hamus; |
| 426 | quo minime credas gurgite, piscis erit. |
| 427 | saepe canes frustra nemorosis montibus errant |
| 428 | inque plagam nullo cervus agente venit. |
| 429 | quid minus Andromedae fuerat sperare revinctae |
| 430 | quam lacrimas ulli posse placere suas? |
| 431 | funere saepe viri vir quaeritur: ire solutis |
| 432 | crinibus et fletus non tenuisse decet. |
| 433 | sed vitate viros cultum formamque professos |
| 434 | quique suas ponunt in statione comas. |
| 435 | quae vobis dicunt, dixerunt mille puellis; |
| 436 | errat et in nulla sede moratur Amor. |
| 437 | femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa |
| 438 | forsitan et plures possit habere viros? |
| 439 | vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret, |
| 440 | praeceptis Priami si foret usa sui. |
| 441 | sunt qui mendaci specie grassentur amoris |
| 442 | perque aditus talis lucra pudenda petant. |
| 443 | nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo |
| 444 | nec brevis in rugas lingula pressa suas, |
| 445 | nec toga decipiat filo tenuissima, nec si |
| 446 | anulus in digitis alter et alter erit. |
| 447 | forsitan ex horum numero cultissimus ille |
| 448 | fur sit, et uratur vestis amore tuae. |
| 449 | 'redde meum' clamant spoliatae saepe puellae, |
| 450 | 'redde meum' toto voce boante foro. |
| 451 | has, Venus, e templis multo radiantibus auro |
| 452 | lenta vides lites Appiadesque tuae. |
| 453 | sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama: |
| 454 | deceptae, a, multi crimen amantis habent. |
| 455 | discite ab alterius vestras timuisse querellis, |
| 456 | ianua fallaci ne sit aperta viro. |
| 457 | parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo: |
| 458 | quos faciet testis, fecit et ante deos. |
| 459 | et tibi, Demophoon, Thesei criminis heres, |
| 460 | Phyllide decepta nulla relicta fides. |
| 461 | si bene promittent, totidem promittite verbis: |
| 462 | si dederint, et vos gaudia pacta date. |
| 463 | illa potest vigiles flammas extinguere Vestae |
| 464 | et rapere e templis, Inachi, sacra tuis, |
| 465 | et dare mixta viro tritis aconita cicutis, |
| 466 | accepto Venerem munere si qua negat. |
| 467 | fert animus propius consistere: supprime habenas, |
| 468 | Musa, nec admissis excutiare rotis. |
| 469 | verba vadum temptent abiegnis scripta tabellis: |
| 470 | accipiat missas apta ministra notas. |
| 471 | inspice, quodque leges, ex ipsis collige verbis |
| 472 | fingat, an ex animo sollicitusque roget; |
| 473 | postque brevem rescribe moram: mora semper amantes |
| 474 | incitat, exiguum si modo tempus habet. |
| 475 | sed neque te facilem iuveni promitte roganti |
| 476 | nec tamen e duro quod petit ille nega. |
| 477 | fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, |
| 478 | spesque magis veniat certa minorque metus. |
| 479 | munda sed e medio consuetaque verba, puellae, |
| 480 | scribite: sermonis publica forma placet. |
| 481 | a, quotiens dubius scriptis exarsit amator |
| 482 | et nocuit formae barbara lingua bonae! |
| 483 | sed quoniam, quamvis vittae careatis honore, |
| 484 | est vobis vestros fallere cura viros, |
| 485 | ancillae puerique manu perarate tabellas, |
| 486 | pignora nec iuveni credite vestra novo. |
| 487 | vidi ego pallentes isto terrore puellas |
| 488 | servitium miseras tempus in omne pati; |
| 489 | perfidus ille quidem, qui talia pignora servat, |
| 490 | sed tamen Aetnaei fulminis instar habent. |
| 491 | iudice me fraus est concessa repellere fraudem, |
| 492 | armaque in armatos sumere iura sinunt. |
| 493 | ducere consuescat multas manus una figuras |
| 494 | (a, pereant, per quos ista monenda mihi!) |
| 495 | nec nisi deletis tutum rescribere ceris, |
| 496 | ne teneat geminas una tabella manus. |
| 497 | femina dicatur scribenti semper amator: |
| 498 | 'illa' sit in vestris, qui fuit 'ille', notis. |
| 499 | si licet a parvis animum ad maiora referre |
| 500 | plenaque curvato pandere vela sinu, |
| 501 | pertinet ad faciem rabidos compescere mores: |
| 502 | candida pax homines, trux decet ira feras. |
| 503 | ora tument ira, nigrescunt sanguine venae, |
| 504 | lumina Gorgoneo saevius igne micant. |
| 505 | 'i procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,' |
| 506 | ut vidit vultus Pallas in amne suos. |
| 507 | vos quoque si media speculum spectetis in ira, |
| 508 | cognoscat faciem vix satis ulla suam. |
| 509 | nec minus in vultu damnosa superbia vestro: |
| 510 | comibus est oculis alliciendus Amor. |
| 511 | odimus inmodicos (experto credite) fastus: |
| 512 | saepe tacens odii semina vultus habet. |
| 513 | spectantem specta, ridenti mollia ride; |
| 514 | innuet, acceptas tu quoque redde notas. |
| 515 | sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis |
| 516 | spicula de pharetra promit acuta sua. |
| 517 | odimus et maestas; Tecmessam diligat Aiax; |
| 518 | nos hilarem populum femina laeta capit. |
| 519 | numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, |
| 520 | ut mea de vobis altera amica foret. |
| 521 | credere vix videor, cum cogar credere partu, |
| 522 | vos ego cum vestris concubuisse viris. |
| 523 | scilicet Aiaci mulier maestissima dixit |
| 524 | 'lux mea' quaeque solent verba iuvare viros! |
| 525 | quis vetat a magnis ad res exempla minores |
| 526 | sumere nec nomen pertimuisse ducis? |
| 527 | dux bonus huic centum commisit vite regendos, |
| 528 | huic equites, illi signa tuenda dedit: |
| 529 | vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum, |
| 530 | inspicite et certo ponite quemque loco. |
| 531 | munera det dives; ius qui profitebitur, adsit; |
| 532 | facundus causam saepe clientis agat. |
| 533 | carmina qui facimus, mittamus carmina tantum: |
| 534 | hic chorus ante alios aptus amare sumus. |
| 535 | nos facimus placitae late praeconia formae: |
| 536 | nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet; |
| 537 | Vesper et Eoae novere Lycorida terrae: |
| 538 | et multi, quae sit nostra Corinna, rogant. |
| 539 | adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt |
| 540 | et facit ad mores ars quoque nostra suos. |
| 541 | nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi; |
| 542 | contempto colitur lectus et umbra foro. |
| 543 | sed facile haeremus validoque perurimur aestu |
| 544 | et nimium certa scimus amare fide. |
| 545 | scilicet ingenium placida mollitur ab arte |
| 546 | et studio mores convenienter eunt. |
| 547 | vatibus Aoniis faciles estote, puellae: |
| 548 | numen inest illis Pieridesque favent. |
| 549 | est deus in nobis et sunt commercia caeli; |
| 550 | sedibus aetheriis spiritus ille venit. |
| 551 | a doctis pretium scelus est sperare poetis; |
| 552 | me miserum, scelus hoc nulla puella timet. |
| 553 | dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces |
| 554 | este: novus viso casse resistet amans. |
| 555 | sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, |
| 556 | comparibus frenis artificemque reget, |
| 557 | nec, stabilis animos annis viridemque iuventam |
| 558 | ut capias, idem limes agendus erit. |
| 559 | hic rudis et castris nunc primum notus Amoris, |
| 560 | qui tetigit thalamos praeda novella tuos, |
| 561 | te solam norit, tibi semper inhaereat uni; |
| 562 | cingenda est altis saepibus ista seges. |
| 563 | effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis; |
| 564 | non bene cum sociis regna Venusque manent. |
| 565 | ille vetus miles sensim et sapienter amabit, |
| 566 | multaque tironi non patienda feret; |
| 567 | nec franget postes, nec saevis ignibus uret |
| 568 | nec dominae teneras adpetet ungue genas |
| 569 | nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae |
| 570 | nec raptus flendi causa capillus erit. |
| 571 | ista decent pueros aetate et amore calentes; |
| 572 | hic fera composita vulnera mente feret. |
| 573 | ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, |
| 574 | ut modo montanis silva recisa iugis. |
| 575 | certior hic amor est: brevis et fecundior ille: |
| 576 | quae fugiunt, celeri carpite poma manu. |
| 577 | omnia tradantur (portas reseravimus hosti) |
| 578 | et sit in infida proditione fides. |
| 579 | quod datur ex facili, longum male nutrit amorem: |
| 580 | miscenda est laetis rara repulsa iocis. |
| 581 | ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat |
| 582 | multaque summisse, multa minanter agat. |
| 583 | dulcia non ferimus; suco renovemur amaro; |
| 584 | saepe perit ventis obruta cumba suis. |
| 585 | hoc est, uxores quod non patiatur amari: |
| 586 | conveniunt illas, cum voluere, viri. |
| 587 | adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore |
| 588 | 'non potes,' exclusum te quoque tanget amor. |
| 589 | ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis; |
| 590 | nec dubito, telis quin petar ipse meis. |
| 591 | dum cadit in laqueos, captus quoque nuper, amator |
| 592 | solum se thalamos speret habere tuos. |
| 593 | postmodo rivalem partitaque foedera lecti |
| 594 | sentiat: has artes tolle, senescet amor. |
| 595 | tum bene fortis equus reserato carcere currit, |
| 596 | cum quos praetereat quosque sequatur habet. |
| 597 | quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes: |
| 598 | en ego, confiteor, non nisi laesus amo. |
| 599 | causa tamen nimium non sit manifesta doloris, |
| 600 | pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet. |
| 601 | incitat et ficti tristis custodia servi |
| 602 | et nimium duri cura molesta viri. |
| 603 | quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas; |
| 604 | ut sis liberior Thaide, finge metus. |
| 605 | cum melius foribus possis, admitte fenestra |
| 606 | inque tuo vultu signa timentis habe. |
| 607 | callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!' |
| 608 | tu iuvenem trepidum quolibet abde loco. |
| 609 | admiscenda tamen Venus est secura timori, |
| 610 | ne tanti noctes non putet esse tuas. |
| 611 | qua vafer eludi possit ratione maritus |
| 612 | quaque vigil custos, praeteriturus eram. |
| 613 | nupta virum timeat, rata sit custodia nuptae; |
| 614 | hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent. |
| 615 | te quoque servari, modo quam vindicta redemit, |
| 616 | quis ferat? ut fallas, ad mea sacra veni. |
| 617 | tot licet observent, adsit modo certa voluntas, |
| 618 | quot fuerant Argo lumina, verba dabis. |
| 619 | scilicet obstabit custos ne scribere possis, |
| 620 | sumendae detur cum tibi tempus aquae; |
| 621 | conscia cum possit scriptas portare tabellas, |
| 622 | quas tegat in tepido fascia lata sinu. |
| 623 | cum possit sura chartas celare ligatas, |
| 624 | et vincto blandas sub pede ferre notas! |
| 625 | caverit haec custos, pro charta conscia tergum |
| 626 | praebeat, inque suo corpore verba ferat. |
| 627 | tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti |
| 628 | littera (carbonis pulvere tange, leges), |
| 629 | fallet et umiduli quae fiet acumine lini, |
| 630 | ut ferat occultas pura tabella notas. |
| 631 | adfuit Acrisio servandae cura puellae; |
| 632 | hunc tamen illa suo crimine fecit avum. |
| 633 | quid faciat custos, cum sint tot in Urbe theatra, |
| 634 | cum spectet iunctos illa libenter equos; |
| 635 | cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, |
| 636 | quoque sui comites ire vetantur, eat; |
| 637 | cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, |
| 638 | praeterquam siquos illa venire iubet? |
| 639 | cum, custode foris tunicas servante puellae |
| 640 | celent furtivos balnea multa iocos; |
| 641 | cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica |
| 642 | et cedat lecto quamlibet aegra suo; |
| 643 | nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis, |
| 644 | quasque petas non det ianua sola vias? |
| 645 | fallitur et multo custodis cura Lyaeo, |
| 646 | illa vel Hispano lecta sit uva iugo; |
| 647 | sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos |
| 648 | victaque Lethaea lumina nocte premant; |
| 649 | nec male deliciis odiosum conscia tardis |
| 650 | detinet, et longa iungitur ipsa mora. |
| 651 | quid iuvat ambages praeceptaque parva movere, |
| 652 | cum minimo custos munere possit emi? |
| 653 | munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque: |
| 654 | placatur donis Iuppiter ipse datis. |
| 655 | quid sapiens faciet? stultus cum munere gaudet: |
| 656 | ipse quoque accepto munere mutus erit. |
| 657 | sed semel est custos longum redimendus in aevum; |
| 658 | saepe dabit, dederit quas semel, ille manus. |
| 659 | questus eram, memini, metuendos esse sodales; |
| 660 | non tangit solos ista querella viros. |
| 661 | credula si fueris, aliae tua gaudia carpent |
| 662 | et lepus hic aliis exagitatus erit. |
| 663 | haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque, |
| 664 | crede mihi, mecum non semel illa fuit. |
| 665 | nec nimium vobis formosa ancilla ministret: |
| 666 | saepe vicem dominae praebuit illa mihi. |
| 667 | quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem |
| 668 | mittor, et indicio prodor ab ipse meo? |
| 669 | non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur, |
| 670 | non docet infestos currere cerva canes. |
| 671 | viderit utilitas; ego coepta fideliter edam: |
| 672 | Lemniasin gladios in mea fata dabo. |
| 673 | efficite (et facile est) ut nos credamus amari: |
| 674 | prona venit cupidis in sua vota fides. |
| 675 | spectet amabilius iuvenem et suspiret ab imo |
| 676 | femina, tam sero cur veniatque roget; |
| 677 | accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, |
| 678 | et laniet digitis illius ora suis; |
| 679 | iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro |
| 680 | et dicet 'cura carpitur ista mei.' |
| 681 | praecipue si cultus erit speculoque placebit, |
| 682 | posse suo tangi credet amore deas. |
| 683 | sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, |
| 684 | nec sis audita paelice mentis inops; |
| 685 | nec cito credideris: quantum cito credere laedat, |
| 686 | exemplum vobis non leve Procris erit. |
| 687 | est prope purpureos colles florentis Hymetti |
| 688 | fons sacer et viridi caespite mollis humus; |
| 689 | silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam; |
| 690 | ros maris et lauri nigraque myrtus olent; |
| 691 | nec densum foliis buxum fragilesque myricae, |
| 692 | nec tenues cytisi cultaque pinus abest. |
| 693 | lenibus inpulsae zephyris auraque salubri |
| 694 | tot generum frondes herbaque summa tremit. |
| 695 | grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis |
| 696 | lassus in hac iuvenis saepe resedit humo |
| 697 | 'quaeque 'meos releves aestus, cantare solebat |
| 698 | 'accipienda sinu, mobilis aura, veni.' |
| 699 | coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures |
| 700 | auditos memori detulit ore sonos; |
| 701 | Procris, ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae, |
| 702 | excidit, et subito muta dolore fuit; |
| 703 | palluit, ut serae lectis de vite racemis |
| 704 | pallescunt frondes, quas nova laesit hiems, |
| 705 | quaeque suos curvant matura Cydonia ramos |
| 706 | cornaque adhuc nostris non satis apta cibis. |
| 707 | ut rediit animus, tenues a pectore vestes |
| 708 | rumpit et indignas sauciat ungue genas; |
| 709 | nec mora, per medias passis furibunda capillis |
| 710 | evolat, ut thyrso concita Baccha, vias. |
| 711 | ut prope perventum, comites in valle relinquit, |
| 712 | ipsa nemus tacito clam pede fortis init. |
| 713 | quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres, |
| 714 | Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat? |
| 715 | iamiam venturam, quaecumque erat Aura, putabas |
| 716 | scilicet, atque oculis probra videnda tuis. |
| 717 | nunc venisse piget (neque enim deprendere velles), |
| 718 | nunc iuvat: incertus pectora versat amor: |
| 719 | credere quae iubeant, locus est et nomen et index |
| 720 | et quia mens semper quod timet, esse putat. |
| 721 | vidit ut oppressa vestigia corporis herba, |
| 722 | pulsantur trepidi corde micante sinus. |
| 723 | iamque dies medius tenues contraxerat umbras, |
| 724 | inque pari spatio vesper et ortus erant: |
| 725 | ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles, |
| 726 | oraque fontana fervida pulsat aqua. |
| 727 | anxia, Procri, lates; solitas iacet ille per herbas |
| 728 | et 'Zephyri molles auraque' dixit 'ades.' |
| 729 | ut patuit miserae iucundus nominis error, |
| 730 | et mens et rediit verus in ora color. |
| 731 | surgit et oppositas agitato corpore frondes |
| 732 | movit, in amplexus uxor itura viri; |
| 733 | ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus |
| 734 | corripit, in dextra tela fuere manu. |
| 735 | quid facis, infelix? non est fera, supprime tela! |
| 736 | me miserum, iaculo fixa puella tuo est. |
| 737 | 'ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum: |
| 738 | hic locus a Cephalo vulnera semper habet. |
| 739 | ante diem morior, sed nulla paelice laesa: |
| 740 | hoc faciet positae te mihi, terra, levem. |
| 741 | nomine suspectas iam spiritus exit in auras; |
| 742 | labor, io: cara lumina conde manu.' |
| 743 | ille sinu dominae morientia corpora maesto |
| 744 | sustinet, et lacrimis vulnera saeva lavat; |
| 745 | exit et incauto paulatim pectore lapsus |
| 746 | excipitur miseri spiritus ore viri. |
| 747 | sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est, |
| 748 | ut tangat portus fessa carina suos. |
| 749 | sollicite expectas, dum te in convivia ducam, |
| 750 | et quaeris monitus hac quoque parte meos. |
| 751 | sera veni positaque decens incede lucerna: |
| 752 | grata mora venies; maxima lena mora est. |
| 753 | etsi turpis eris, formosa videbere potis, |
| 754 | et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis. |
| 755 | carpe cibos digitis (est quiddam gestus edendi), |
| 756 | ora nec immunda tota perungue manu. |
| 757 | neve domi praesume dapes, sed desine citra |
| 758 | quam capis; es paulo quam potes esse minus. |
| 759 | Priamides Helenen avide si spectet edentem, |
| 760 | oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.' |
| 761 | aptius est, deceatque magis potare puellas: |
| 762 | cum Veneris puero non male, Bacche, facis. |
| 763 | hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque |
| 764 | constant, nec, quae sunt singula, bina vide. |
| 765 | turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo: |
| 766 | digna est concubitus quoslibet illa pati. |
| 767 | nec somnis posita tutum succumbere mensa: |
| 768 | per somnos fieri multa pudenda solent. |
| 769 | ulteriora pudet docuisse, sed alma Dione |
| 770 | 'praecipue nostrum est, quod pudet,' inquit 'opus.' |
| 771 | nota sibi sit quaeque; modos a corpore certos |
| 772 | sumite: non omnes una figura decet. |
| 773 | quae facie praesignis erit, resupina iaceto; |
| 774 | spectentur tergo, quis sua terga placent. |
| 775 | Milanion umeris Atalantes crura ferebat: |
| 776 | si bona sunt, hoc sunt accipienda modo. |
| 777 | parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam |
| 778 | Thebais Hectoreo nupta resedit equo. |
| 779 | strata premat genibus, paulum cervice reflexa |
| 780 | femina per longum conspicienda latus. |
| 781 | cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, |
| 782 | stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro. |
| 783 | nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater, |
| 784 | solvere, et effusis colla reflecte comis. |
| 785 | tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit, |
| 786 | ut celer aversis utere Parthus equis. |
| 787 | mille modi Veneris; simplex minimique laboris, |
| 788 | cum iacet in dextrum semisupina latus. |
| 789 | sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon |
| 790 | vera magis vobis quam mea Musa canet; |
| 791 | si qua fides, arti, quam longo fecimus usu, |
| 792 | credite: praestabunt carmina nostra fidem. |
| 793 | sentiat ex imis Venerem resoluta medullis |
| 794 | femina, et ex aequo res iuvet illa duos. |
| 795 | nec blandae voces iucundaque murmura cessent |
| 796 | nec taceant mediis improba verba iocis. |
| 797 | tu quoque, cui Veneris sensum natura negavit, |
| 798 | dulcia mendaci gaudia finge sono. |
| 799 | infelix, cui torpet hebes locus ille, puella, |
| 800 | quo pariter debent femina virque frui. |
| 801 | tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto: |
| 802 | effice per motum luminaque ipsa fidem. |
| 803 | quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris; |
| 804 | a pudet! arcanas pars habet ista notas. |
| 805 | gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, |
| 806 | illa suas nolet pondus habere preces. |
| 807 | nec lucem in thalamos totis admitte fenestris: |
| 808 | aptius in vestro corpore multa latent. |
| 809 | lusus habet finem: cygnis descendere tempus, |
| 810 | duxerunt collo qui iuga nostra suo. |
| 811 | ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae |
| 812 | inscribant spoliis 'Naso magister erat.' |