Ovidius, Amores, 3, XIV
| 1 | Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso, |
| 2 | sed ne sit misero scire necesse mihi; |
| 3 | nec te nostra iubet fieri censura pudicam, |
| 4 | sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat. |
| 5 | non peccat, quaecumque potest peccasse negare, |
| 6 | solaque famosam culpa professa facit. |
| 7 | quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri, |
| 8 | et quae clam facias facta referre palam? |
| 9 | ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti |
| 10 | opposita populum summovet ante sera; |
| 11 | tu tua prostitues famae peccata sinistrae |
| 12 | commissi perages indiciumque tui? |
| 13 | sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas, |
| 14 | teque probam, quamvis non eris, esse putem. |
| 15 | quae facis, haec facito; tantum fecisse negato, |
| 16 | nec pudeat coram verba modesta loqui! |
| 17 | Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum |
| 18 | deliciis inple, stet procul inde pudor! |
| 19 | hinc simul exieris, lascivia protinus omnis |
| 20 | absit, et in lecto crimina pone tuo. |
| 21 | illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori |
| 22 | nec femori inpositum sustinuisse femur; |
| 23 | illic purpureis condatur lingua labellis, |
| 24 | inque modos Venerem mille figuret amor; |
| 25 | illic nec voces nec verba iuvantia cessent, |
| 26 | spondaque lasciva mobilitate tremat! |
| 27 | indue cum tunicis metuentem crimina vultum, |
| 28 | et pudor obscenum diffiteatur opus; |
| 29 | da populo, da verba mihi; sine nescius errem, |
| 30 | et liceat stulta credulitate frui! |
| 31 | Cur totiens video mitti recipique tabellas? |
| 32 | cur pressus prior est interiorque torus? |
| 33 | cur plus quam somno turbatos esse capillos |
| 34 | collaque conspicio dentis habere notam? |
| 35 | tantum non oculos crimen deducis ad ipsos; |
| 36 | si dubitas famae parcere, parce mihi! |
| 37 | mens abit et morior quotiens peccasse fateris, |
| 38 | perque meos artus frigida gutta fluit. |
| 39 | tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est; |
| 40 | tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim! |
| 41 | Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis |
| 42 | insequar, et falli muneris instar erit. |
| 43 | si tamen in media deprensa tenebere culpa, |
| 44 | et fuerint oculis probra videnda meis, |
| 45 | quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato - |
| 46 | concedent verbis lumina nostra tuis. |
| 47 | prona tibi vinci cupientem vincere palma est, |
| 48 | sit modo 'non feci!' dicere lingua memor. |
| 49 | cum tibi contingat verbis superare duobus, |
| 50 | etsi non causa, iudice vince tuo! |