Ovidius, Amores, 3, XII
| 1 | Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti |
| 2 | omina non albae concinuistis aves? |
| 3 | quodve putem sidus nostris occurrere fatis, |
| 4 | quosve deos in me bella movere querar? |
| 5 | quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare, |
| 6 | cum multis vereor ne sit habenda mihi. |
| 7 | Fallimur, an nostris innotuit illa libellis? |
| 8 | sic erit - ingenio prostitit illa meo. |
| 9 | et merito! quid enim formae praeconia feci? |
| 10 | vendibilis culpa facta puella mea est. |
| 11 | me lenone placet, duce me perductus amator, |
| 12 | ianua per nostras est adaperta manus. |
| 13 | An prosint, dubium, nocuerunt carmina semper; |
| 14 | invidiae nostris illa fuere bonis. |
| 15 | cum Thebae, cum Troia foret, cum Caesaris acta, |
| 16 | ingenium movit sola Corinna meum. |
| 17 | aversis utinam tetigissem carmina Musis, |
| 18 | Phoebus et inceptum destituisset opus! |
| 19 | Nec tamen ut testes mos est audire poetas; |
| 20 | malueram verbis pondus abesse meis. |
| 21 | per nos Scylla patri caros furata capillos |
| 22 | pube premit rabidos inguinibusque canes; |
| 23 | nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues; |
| 24 | victor Abantiades alite fertur equo. |
| 25 | idem per spatium Tityon porreximus ingens, |
| 26 | et tria vipereo fecimus ora cani; |
| 27 | fecimus Enceladon iaculantem mille lacertis, |
| 28 | ambiguae captos virginis ore viros. |
| 29 | Aeolios Ithacis inclusimus utribus Euros; |
| 30 | proditor in medio Tantalus amne sitit. |
| 31 | de Niobe silicem, de virgine fecimus ursam. |
| 32 | concinit Odrysium Cecropis ales Ityn; |
| 33 | Iuppiter aut in aves aut se transformat in aurum |
| 34 | aut secat inposita virgine taurus aquas. |
| 35 | Protea quid referam Thebanaque semina, dentes; |
| 36 | qui vomerent flammas ore, fuisse boves; |
| 37 | flere genis electra tuas, Auriga, sorores; |
| 38 | quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas; |
| 39 | aversumque diem mensis furialibus Atrei, |
| 40 | duraque percussam saxa secuta lyram? |
| 41 | Exit in inmensum fecunda licentia vatum, |
| 42 | obligat historica nec sua verba fide. |
| 43 | et mea debuerat falso laudata videri |
| 44 | femina; credulitas nunc mihi vestra nocet. |