Ovidius, Amores, 3, XIb
| 1 | Luctantur pectusque leve in contraria tendunt |
| 2 | hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor. |
| 3 | odero, si potero; si non, invitus amabo. |
| 4 | nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet. |
| 5 | nequitiam fugio - fugientem forma reducit; |
| 6 | aversor morum crimina - corpus amo. |
| 7 | sic ego nec sine te nec tecum vivere possum, |
| 8 | et videor voti nescius esse mei. |
| 9 | aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem; |
| 10 | non facit ad mores tam bona forma malos. |
| 11 | facta merent odium, facies exorat amorem - |
| 12 | me miserum, vitiis plus valet illa suis! |
| 13 | Parce, per o lecti socialia iura, per omnis |
| 14 | qui dant fallendos se tibi saepe deos, |
| 15 | perque tuam faciem, magni mihi numinis instar, |
| 16 | perque tuos oculos, qui rapuere meos! |
| 17 | quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum, |
| 18 | me quoque velle velis, anne coactus amem! |
| 19 | lintea dem potius ventisque ferentibus utar, |
| 20 | ut, quam, si nolim, cogar amare, velim. |