Ovidius, Amores, 3, XI
| 1 | Multa diuque tuli; vitiis patientia victa est; |
| 2 | cede fatigato pectore, turpis amor! |
| 3 | scilicet adserui iam me fugique catenas, |
| 4 | et quae non puduit ferre, tulisse pudet. |
| 5 | vicimus et domitum pedibus calcamus amorem; |
| 6 | venerunt capiti cornua sera meo. |
| 7 | perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim; |
| 8 | saepe tulit lassis sucus amarus opem. |
| 9 | Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus, |
| 10 | ingenuum dura ponere corpus humo? |
| 11 | ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas, |
| 12 | excubui clausam servus ut ante domum? |
| 13 | vidi, cum foribus lassus prodiret amator, |
| 14 | invalidum referens emeritumque latus; |
| 15 | hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo - |
| 16 | eveniat nostris hostibus ille pudor! |
| 17 | Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi, |
| 18 | ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes? |
| 19 | scilicet et populo per me comitata placebas; |
| 20 | causa fuit multis noster amoris amor. |
| 21 | turpia quid referam vanae mendacia linguae |
| 22 | et periuratos in mea damna deos? |
| 23 | quid iuvenum tacitos inter convivia nutus |
| 24 | verbaque conpositis dissimulata notis? |
| 25 | dicta erat aegra mihi - praeceps amensque cucurri; |
| 26 | veni, et rivali non erat aegra meo! |
| 27 | His et quae taceo duravi saepe ferendis; |
| 28 | quaere alium pro me, qui queat ista pati. |
| 29 | iam mea votiva puppis redimita corona |
| 30 | lenta tumescentes aequoris audit aquas. |
| 31 | desine blanditias et verba, potentia quondam, |
| 32 | perdere - non ego nunc stultus, ut ante fui! |