Ovidius, Amores, 3, VIII
| 1 | Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes, |
| 2 | aut tenerum dotes carmen habere putat? |
| 3 | ingenium quondam fuerat pretiosius auro; |
| 4 | at nunc barbaria est grandis, habere nihil. |
| 5 | cum pulchrae dominae nostri placuere libelli, |
| 6 | quo licuit libris, non licet ire mihi; |
| 7 | cum bene laudavit, laudato ianua clausa est. |
| 8 | turpiter huc illuc ingeniosus eo. |
| 9 | Ecce, recens dives parto per vulnera censu |
| 10 | praefertur nobis sanguine pastus eques! |
| 11 | hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis? |
| 12 | huius in amplexu, vita, iacere potes? |
| 13 | si nescis, caput hoc galeam portare solebat; |
| 14 | ense latus cinctum, quod tibi servit, erat; |
| 15 | laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum, |
| 16 | scuta tulit; dextram tange - cruenta fuit! |
| 17 | qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram? |
| 18 | heu, ubi mollities pectoris illa tui? |
| 19 | cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae - |
| 20 | quaesitum est illi corpore, quidquid habet. |
| 21 | forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille |
| 22 | indicet! hoc fassas tangis, avara, manus? |
| 23 | ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos |
| 24 | ad rigidas canto carmen inane fores? |
| 25 | discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes, |
| 26 | sed trepidas acies et fera castra sequi |
| 27 | proque bono versu primum deducite pilum! |
| 28 | nox tibi, si belles, possit, Homere, dari. |
| 29 | Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro, |
| 30 | corruptae pretium virginis ipse fuit. |
| 31 | dum merces aberat, durus pater, ipsa severa, |
| 32 | aerati postes, ferrea turris erat; |
| 33 | sed postquam sapiens in munere venit adulter, |
| 34 | praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit. |
| 35 | at cum regna senex caeli Saturnus haberet, |
| 36 | omne lucrum tenebris alta premebat humus. |
| 37 | aeraque et argentum cumque auro pondera ferri |
| 38 | manibus admorat, nullaque massa fuit. |
| 39 | at meliora dabat - curvo sine vomere fruges |
| 40 | pomaque et in quercu mella reperta cava. |
| 41 | nec valido quisquam terram scindebat aratro, |
| 42 | signabat nullo limite mensor humum, |
| 43 | non freta demisso verrebant eruta remo; |
| 44 | ultima mortali tum via litus erat. |
| 45 | Contra te sollers, hominum natura, fuisti |
| 46 | et nimium damnis ingeniosa tuis. |
| 47 | quo tibi, turritis incingere moenibus urbes? |
| 48 | quo tibi, discordes addere in arma manus? |
| 49 | quid tibi cum pelago - terra contenta fuisses! |
| 50 | cur non et caelum, tertia regna, petis? |
| 51 | qua licet, adfectas caelum quoque - templa Quirinus, |
| 52 | Liber et Alcides et modo Caesar habent. |
| 53 | eruimus terra solidum pro frugibus aurum. |
| 54 | possidet inventas sanguine miles opes. |
| 55 | curia pauperibus clausa est - dat census honores; |
| 56 | inde gravis iudex, inde severus eques! |
| 57 | Omnia possideant; illis Campusque forumque |
| 58 | serviat, hi pacem crudaque bella gerant - |
| 59 | tantum ne nostros avidi liceantur amores, |
| 60 | et - satis est - aliquid pauperis esse sinant! |
| 61 | at nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas, |
| 62 | imperat ut captae qui dare multa potest; |
| 63 | me prohibet custos, in me timet illa maritum. |
| 64 | si dederim, tota cedet uterque domo! |
| 65 | o si neclecti quisquam deus ultor amantis |
| 66 | tam male quaesitas pulvere mutet opes! |