Ovidius, Amores, 3, VI
| 1 | Amnis harundinibus limosas obsite ripas, |
| 2 | ad dominam propero - siste parumper aquas! |
| 3 | nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu |
| 4 | concava traiecto cumba rudente vehat. |
| 5 | parvus eras, memini, nec te transire refugi, |
| 6 | summaque vix talos contigit unda meos. |
| 7 | nunc ruis adposito nivibus de monte solutis |
| 8 | et turpi crassas gurgite volvis aquas. |
| 9 | quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti |
| 10 | tempora, quid nocti conseruisse diem, |
| 11 | si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis |
| 12 | ulterior nostro ripa premenda pedi? |
| 13 | nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros, |
| 14 | terribili densum cum tulit angue caput, |
| 15 | nunc opto currum, de quo Cerealia primum |
| 16 | semina venerunt in rude missa solum. |
| 17 | prodigiosa loquor veterum mendacia vatum; |
| 18 | nec tulit haec umquam nec feret ulla dies. |
| 19 | Tu potius, ripis effuse capacibus amnis - |
| 20 | sic aeternus eas - labere fine tuo! |
| 21 | non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae, |
| 22 | si dicar per te forte retentus amans. |
| 23 | flumina deberent iuvenes in amore iuvare; |
| 24 | flumina senserunt ipsa, quid esset amor. |
| 25 | Inachus in Melie Bithynide pallidus isse |
| 26 | dicitur et gelidis incaluisse vadis. |
| 27 | nondum Troia fuit lustris obsessa duobus, |
| 28 | cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos. |
| 29 | quid? non Alpheon diversis currere terris |
| 30 | virginis Arcadiae certus adegit amor? |
| 31 | te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam |
| 32 | Pthiotum terris occuluisse ferunt. |
| 33 | quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe, |
| 34 | natarum Thebe quinque futura parens? |
| 35 | cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, |
| 36 | Herculis irata fracta querere manu; |
| 37 | nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti, |
| 38 | una tamen tanti Deianira fuit. |
| 39 | ille fluens dives septena per ostia Nilus, |
| 40 | qui patriam tantae tam bene celat aquae, |
| 41 | fertur in Euanthe collectam Asopide flammam |
| 42 | vincere gurgitibus non potuisse suis. |
| 43 | siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus, |
| 44 | cedere iussit aquam; iussa recessit aqua. |
| 45 | Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans |
| 46 | Tiburis Argei pomifera arva rigas, |
| 47 | Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, |
| 48 | ungue notata comas, ungue notata genas. |
| 49 | illa gemens patruique nefas delictaque Martis |
| 50 | errabat nudo per loca sola pede. |
| 51 | hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis |
| 52 | raucaque de mediis sustulit ora vadis |
| 53 | atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, |
| 54 | Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus? |
| 55 | quo cultus abiere tui? quid sola vagaris, |
| 56 | vitta nec evinctas inpedit alba comas? |
| 57 | quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos |
| 58 | pectoraque insana plangis aperta manu? |
| 59 | ille habet et silices et vivum in pectore ferrum, |
| 60 | qui tenero lacrimas lentus in ore videt. |
| 61 | Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit, |
| 62 | teque colent amnes. Ilia, pone metus! |
| 63 | tu centum aut plures inter dominabere nymphas; |
| 64 | nam centum aut plures flumina nostra tenent. |
| 65 | ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago; |
| 66 | munera promissis uberiora feres.' |
| 67 | Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos |
| 68 | spargebat teneros flebilis imbre sinus. |
| 69 | ter molita fugam ter ad altas restitit undas, |
| 70 | currendi vires eripiente metu. |
| 71 | sera tamen scindens inimico pollice crinem |
| 72 | edidit indignos ore tremente sonos: |
| 73 | 'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro |
| 74 | condita, cum poterant virginis ossa legi! |
| 75 | cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas |
| 76 | turpis et Iliacis infitianda focis? |
| 77 | quid moror et digitis designor adultera vulgi? |
| 78 | desint famosus quae notet ora pudor!' |
| 79 | Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis |
| 80 | atque ita se in rapidas perdita misit aquas. |
| 81 | supposuisse manus ad pectora lubricus amnis |
| 82 | dicitur et socii iura dedisse tori. |
| 83 | Te quoque credibile est aliqua caluisse puella; |
| 84 | sed nemora et silvae crimina vestra tegunt. |
| 85 | dum loquor, increvit latis spatiosior undis, |
| 86 | nec capit admissas alveus altus aquas. |
| 87 | quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs |
| 88 | gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter? |
| 89 | quid? si legitimum flueres, si nobile flumen, |
| 90 | si tibi per terras maxima fama foret - |
| 91 | nomen habes nullum, rivis collecte caducis, |
| 92 | nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus! |
| 93 | fontis habes instar pluviamque nivesque solutas, |
| 94 | quas tibi divitias pigra ministrat hiemps; |
| 95 | aut lutulentus agis brumali tempore cursus, |
| 96 | aut premis arentem pulverulentus humum. |
| 97 | quis te tum potuit sitiens haurire viator? |
| 98 | quis dixit grata voce 'perennis eas'? |
| 99 | damnosus pecori curris, damnosior agris. |
| 100 | forsitan haec alios; me mea damna movent. |
| 101 | Huic ego, vae! demens narrabam fluminum amores! |
| 102 | iactasse indigne nomina tanta pudet. |
| 103 | nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem |
| 104 | et potui nomen, Nile, referre tuum! |
| 105 | at tibi pro meritis, opto, non candide torrens, |
| 106 | sint rapidi soles siccaque semper hiemps! |