Ovidius, Amores, 3, V
| 1 | 'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos; |
| 2 | terruerunt animum talia visa meum: |
| 3 | Colle sub aprico creberrimus ilice lucus |
| 4 | stabat, et in ramis multa latebat avis. |
| 5 | area gramineo suberat viridissima prato, |
| 6 | umida de guttis lene sonantis aquae. |
| 7 | ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum - |
| 8 | fronde sub arborea sed tamen aestus erat - |
| 9 | ecce! petens variis inmixtas floribus herbas |
| 10 | constitit ante oculos candida vacca meos, |
| 11 | candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes, |
| 12 | in liquidas nondum quas mora vertit aquas; |
| 13 | candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet |
| 14 | et modo siccatam, lacte, reliquit ovem. |
| 15 | taurus erat comes huic, feliciter ille maritus, |
| 16 | cumque sua teneram coniuge pressit humum. |
| 17 | Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas |
| 18 | atque iterum pasto pascitur ante cibo, |
| 19 | visus erat, somno vires adimente ferendi, |
| 20 | cornigerum terra deposuisse caput. |
| 21 | huc levibus cornix pinnis delapsa per auras |
| 22 | venit et in viridi garrula sedit humo, |
| 23 | terque bovis niveae petulanti pectora rostro |
| 24 | fodit et albentis abstulit ore iubas. |
| 25 | illa locum taurumque diu cunctata relinquit - |
| 26 | sed niger in vaccae pectore livor erat; |
| 27 | utque procul vidit carpentes pabula tauros - |
| 28 | carpebant tauri pabula laeta procul - |
| 29 | illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis |
| 30 | et petiit herbae fertilioris humum. |
| 31 | Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur, |
| 32 | siquid habent veri, visa quid ista ferant.' |
| 33 | Sic ego; nocturnae sic dixit imaginis augur, |
| 34 | expendens animo singula dicta suo: |
| 35 | 'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas, |
| 36 | sed male vitabas, aestus amoris erat. |
| 37 | vacca puella tua est - aptus color ille puellae; |
| 38 | tu vir et in vacca conpare taurus eras. |
| 39 | pectora quod rostro cornix fodiebat acuto, |
| 40 | ingenium dominae lena movebat anus. |
| 41 | quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit, |
| 42 | frigidus in viduo destituere toro. |
| 43 | livor et adverso maculae sub pectore nigrae |
| 44 | pectus adulterii labe carere negant.' |
| 45 | Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore |
| 46 | fugit, et ante oculos nox stetit alta meos. |