Ovidius, Amores, 3, III
| 1 | Esse deos, i, crede - fidem iurata fefellit, |
| 2 | et facies illi, quae fuit ante, manet! |
| 3 | quam longos habuit nondum periura capillos, |
| 4 | tam longos, postquam numina laesit, habet. |
| 5 | candida candorem roseo suffusa rubore |
| 6 | ante fuit - niveo lucet in ore rubor. |
| 7 | pes erat exiguus - pedis est artissima forma. |
| 8 | longa decensque fuit - longa decensque manet. |
| 9 | argutos habuit - radiant ut sidus ocelli, |
| 10 | per quos mentita est perfida saepe mihi. |
| 11 | scilicet aeterni falsum iurare puellis |
| 12 | di quoque concedunt, formaque numen habet. |
| 13 | perque suos illam nuper iurasse recordor |
| 14 | perque meos oculos: en doluere mei! |
| 15 | Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa, |
| 16 | alterius meriti cur ego damna tuli? |
| 17 | an non invidiae vobis Cepheia virgo est, |
| 18 | pro male formosa iussa parente mori? |
| 19 | non satis est, quod vos habui sine pondere testis, |
| 20 | et mecum lusos ridet inulta deos? |
| 21 | ut sua per nostram redimat periuria poenam, |
| 22 | victima deceptus decipientis ero? |
| 23 | aut sine re nomen deus est frustraque timetur |
| 24 | et stulta populos credulitate movet; |
| 25 | aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas |
| 26 | et nimium solas omnia posse iubet. |
| 27 | nobis fatifero Mavors accingitur ense; |
| 28 | nos petit invicta Palladis hasta manu. |
| 29 | nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus; |
| 30 | in nos alta Iovis dextera fulmen habet. |
| 31 | formosas superi metuunt offendere laesi |
| 32 | atque ultro, quae se non timuere, timent. |
| 33 | et quisquam pia tura focis inponere curat? |
| 34 | certe plus animi debet inesse viris! |
| 35 | Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces |
| 36 | missaque periuras tela ferire vetat. |
| 37 | tot meruere peti - Semele miserabilis arsit! |
| 38 | officio est illi poena reperta suo; |
| 39 | at si venturo se subduxisset amanti, |
| 40 | non pater in Baccho matris haberet opus. |
| 41 | Quid queror et toto facio convicia caelo? |
| 42 | di quoque habent oculos, di quoque pectus habent! |
| 43 | si deus ipse forem, numen sine fraude liceret |
| 44 | femina mendaci falleret ore meum; |
| 45 | ipse ego iurarem verum iurare puellas |
| 46 | et non de tetricis dicerer esse deus. |
| 47 | tu tamen illorum moderatius utere dono - |
| 48 | aut oculis certe parce, puella, meis! |