Ovidius, Amores, 3, II
| 1 | 'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum; |
| 2 | cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor. |
| 3 | ut loquerer tecum veni, tecumque sederem, |
| 4 | ne tibi non notus, quem facis, esset amor. |
| 5 | tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque |
| 6 | quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos. |
| 7 | O, cuicumque faves, felix agitator equorum! |
| 8 | ergo illi curae contigit esse tuae? |
| 9 | hoc mihi contingat, sacro de carcere missis |
| 10 | insistam forti mente vehendus equis, |
| 11 | et modo lora dabo, modo verbere terga notabo, |
| 12 | nunc stringam metas interiore rota. |
| 13 | si mihi currenti fueris conspecta, morabor, |
| 14 | deque meis manibus lora remissa fluent. |
| 15 | at quam paene Pelops Pisaea concidit hasta, |
| 16 | dum spectat vultus, Hippodamia, tuos! |
| 17 | nempe favore suae vicit tamen ille puellae. |
| 18 | vincamus dominae quisque favore suae! |
| 19 | Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi. |
| 20 | haec in lege loci commoda circus habet - |
| 21 | tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae; |
| 22 | contactu lateris laeditur ista tui. |
| 23 | tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura, |
| 24 | si pudor est, rigido nec preme terga genu! |
| 25 | Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra. |
| 26 | collige - vel digitis en ego tollo meis! |
| 27 | invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas; |
| 28 | quoque magis spectes - invida vestis eras! |
| 29 | talia Milanion Atalantes crura fugacis |
| 30 | optavit manibus sustinuisse suis. |
| 31 | talia pinguntur succinctae crura Dianae |
| 32 | cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras. |
| 33 | his ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis? |
| 34 | in flammam flammas, in mare fundis aquas. |
| 35 | suspicor ex istis et cetera posse placere, |
| 36 | quae bene sub tenui condita veste latent. |
| 37 | Vis tamen interea faciles arcessere ventos? |
| 38 | quos faciet nostra mota tabella manu. |
| 39 | an magis hic meus est animi, non aeris aestus, |
| 40 | captaque femineus pectora torret amor? |
| 41 | dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis. |
| 42 | sordide de niveo corpore pulvis abi! |
| 43 | Sed iam pompa venit - linguis animisque favete! |
| 44 | tempus adest plausus - aurea pompa venit. |
| 45 | prima loco fertur passis Victoria pinnis - |
| 46 | huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor! |
| 47 | plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis! |
| 48 | nil mihi cum pelago; me mea terra capit. |
| 49 | plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma; |
| 50 | pax iuvat et media pace repertus amor. |
| 51 | auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit! |
| 52 | artifices in te verte, Minerva, manus! |
| 53 | ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho! |
| 54 | Pollucem pugiles, Castora placet eques! |
| 55 | nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu |
| 56 | plaudimus; inceptis adnue, diva, meis |
| 57 | daque novae mentem dominae! patiatur amari! |
| 58 | adnuit et motu signa secunda dedit. |
| 59 | quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus; |
| 60 | pace loquar Veneris, tu dea maior eris. |
| 61 | per tibi tot iuro testes pompamque deorum, |
| 62 | te dominam nobis tempus in omne peti! |
| 63 | Sed pendent tibi crura. potes, si forte iuvabit, |
| 64 | cancellis primos inseruisse pedes. |
| 65 | maxima iam vacuo praetor spectacula circo |
| 66 | quadriiugos aequo carcere misit equos. |
| 67 | cui studeas, video. vincet, cuicumque favebis. |
| 68 | quid cupias, ipsi scire videntur equi. |
| 69 | me miserum, metam spatioso circuit orbe! |
| 70 | quid facis? admoto proxumus axe subit. |
| 71 | quid facis, infelix? perdis bona vota puellae. |
| 72 | tende, precor, valida lora sinistra manu! |
| 73 | favimus ignavo - sed enim revocate, Quirites, |
| 74 | et date iactatis undique signa togis! |
| 75 | en, revocant! - ac ne turbet toga mota capillos, |
| 76 | in nostros abdas te licet usque sinus. |
| 77 | Iamque patent iterum reserato carcere postes; |
| 78 | evolat admissis discolor agmen equis. |
| 79 | nunc saltem supera spatioque insurge patenti! |
| 80 | sint mea, sint dominae fac rata vota meae! |
| 81 | Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt. |
| 82 | ille tenet palmam; palma petenda mea est.' |
| 83 | Risit, et argutis quiddam promisit ocellis. |
| 84 | 'Hoc satis est, alio cetera redde loco!' |