Ovidius, Amores, 2, XIX
| 1 | Si tibi non opus est servata, stulte, puella, |
| 2 | at mihi fac serves, quo magis ipse velim! |
| 3 | quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit. |
| 4 | ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat |
| 5 | speremus pariter, pariter metuamus amantes, |
| 6 | et faciat voto rara repulsa locum. |
| 7 | quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet? |
| 8 | nil ego, quod nullo tempore laedat, amo! |
| 9 | Viderat hoc in me vitium versuta Corinna, |
| 10 | quaque capi possem, callida norat opem. |
| 11 | a, quotiens sani capitis mentita dolores |
| 12 | cunctantem tardo iussit abire pede! |
| 13 | a, quotiens finxit culpam, quantumque licebat |
| 14 | insonti, speciem praebuit esse nocens! |
| 15 | sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis, |
| 16 | rursus erat votis comis et apta meis. |
| 17 | quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat |
| 18 | oscula, di magni, qualia quotque dabat! |
| 19 | Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos, |
| 20 | saepe time simulans, saepe rogata nega; |
| 21 | et sine me ante tuos proiectum in limine postis |
| 22 | longa pruinosa frigora nocte pati. |
| 23 | sic mihi durat amor longosque adolescit in annos; |
| 24 | hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei. |
| 25 | pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis |
| 26 | vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet. |
| 27 | si numquam Danaen habuisset aenea turris, |
| 28 | non esset Danae de Iove facta parens; |
| 29 | dum servat Iuno mutatam cornibus Io, |
| 30 | facta est, quam fuerat, gratior illa Iovi. |
| 31 | quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis |
| 32 | carpat et e magno flumine potet aquam. |
| 33 | siqua volet regnare diu, deludat amantem. |
| 34 | ei mihi, ne monitis torquear ipse meis! |
| 35 | quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis - |
| 36 | quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor. |
| 37 | At tu, formosae nimium secure puellae, |
| 38 | incipe iam prima claudere nocte forem. |
| 39 | incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, |
| 40 | quaerere, quid latrent nocte silente canes, |
| 41 | quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, |
| 42 | cur totiens vacuo secubet ipsa toro. |
| 43 | mordeat ista tuas aliquando cura medullas, |
| 44 | daque locum nostris materiamque dolis. |
| 45 | ille potest vacuo furari litore harenas, |
| 46 | uxorem stulti siquis amare potest. |
| 47 | iamque ego praemoneo: nisi tu servare puellam |
| 48 | incipis, incipiet desinere esse mea! |
| 49 | multa diuque tuli; speravi saepe futurum, |
| 50 | cum bene servasses, ut bene verba darem. |
| 51 | lentus es et pateris nulli patienda marito; |
| 52 | at mihi concessi finis amoris erit! |
| 53 | Scilicet infelix numquam prohibebor adire? |
| 54 | nox mihi sub nullo vindice semper erit? |
| 55 | nil metuam? per nulla traham suspiria somnos? |
| 56 | nil facies, cur te iure perisse velim? |
| 57 | quid mihi cum facili, quid cum lenone marito? |
| 58 | corrumpit vitio gaudia nostra suo. |
| 59 | quin alium, quem tanta iuvat patientia, quaeris? |
| 60 | me tibi rivalem si iuvat esse, veta! |