Ovidius, Amores, 2, XVIII
| 1 | Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen |
| 2 | primaque iuratis induis arma viris, |
| 3 | nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra, |
| 4 | et tener ausuros grandia frangit Amor. |
| 5 | saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae - |
| 6 | in gremio sedit protinus illa meo. |
| 7 | saepe 'pudet!' dixi - lacrimis vix illa retentis |
| 8 | 'me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?' |
| 9 | inplicuitque suos circum mea colla lacertos |
| 10 | et, quae me perdunt, oscula mille dedit. |
| 11 | vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis, |
| 12 | resque domi gestas et mea bella cano. |
| 13 | Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra |
| 14 | crevit, et huic operi quamlibet aptus eram. |
| 15 | risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos |
| 16 | sceptraque privata tam cito sumpta manu. |
| 17 | hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, |
| 18 | deque cothurnato vate triumphat Amor. |
| 19 | Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris - |
| 20 | ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! - |
| 21 | aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi, |
| 22 | scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, |
| 23 | quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason |
| 24 | Hippolytique parens Hippolytusque legant, |
| 25 | quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem |
| 26 | dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae. |
| 27 | Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus |
| 28 | scriptaque diversis rettulit ille locis! |
| 29 | candida Penelope signum cognovit Ulixis; |
| 30 | legit ab Hippolyto scripta noverca suo. |
| 31 | iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae, |
| 32 | quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest. |
| 33 | tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit; |
| 34 | det votam Phoebo Lesbis amata lyram. |
| 35 | Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti |
| 36 | aureus in medio Marte tacetur Amor. |
| 37 | et Paris est illic et adultera, nobile crimen, |
| 38 | et comes extincto Laodamia viro. |
| 39 | si bene te novi, non bella libentius istis |
| 40 | dicis, et a vestris in mea castra venis. |