Ovidius, Amores, 2, XVII
| 1 | Siquis erit, qui turpe putet servire puellae, |
| 2 | illo convincar iudice turpis ego! |
| 3 | sim licet infamis, dum me moderatius urat, |
| 4 | quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet. |
| 5 | atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem |
| 6 | formosae quoniam praeda futurus eram! |
| 7 | dat facies animos. facie violenta Corinna est - |
| 8 | me miserum! cur est tam bene nota sibi? |
| 9 | scilicet a speculi sumuntur imagine fastus, |
| 10 | nec nisi conpositam se prius illa videt! |
| 11 | Non, tibi si facies animum dat et omina regni - |
| 12 | o facies oculos nata tenere meos! - |
| 13 | collatum idcirco tibi me contemnere debes; |
| 14 | aptari magnis inferiora licet. |
| 15 | traditur et nymphe mortalis amore Calypso |
| 16 | capta recusantem detinuisse virum. |
| 17 | creditur aequoream Pthio Nereida regi, |
| 18 | Egeriam iusto concubuisse Numae, |
| 19 | Vulcano Venerem, quamvis incude relicta |
| 20 | turpiter obliquo claudicet ille pede. |
| 21 | carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte |
| 22 | iungitur herous cum breviore modo. |
| 23 | tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges; |
| 24 | te deceat medio iura dedisse foro. |
| 25 | Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto; |
| 26 | non erit hic nobis infitiandus amor. |
| 27 | sunt mihi pro magno felicia carmina censu, |
| 28 | et multae per me nomen habere volunt; |
| 29 | novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam. |
| 30 | ut fiat, quid non illa dedisse velit? |
| 31 | sed neque diversi ripa labuntur eadem |
| 32 | frigidus Eurotas populiferque Padus, |
| 33 | nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis; |
| 34 | ingenio causas tu dabis una meo. |