Ovidius, Amores, 2, XVI
| 1 | Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris - |
| 2 | parva, sed inriguis ora salubris aquis. |
| 3 | sol licet admoto tellurem sidere findat, |
| 4 | et micet Icarii stella proterva canis, |
| 5 | arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, |
| 6 | et viret in tenero fertilis herba solo. |
| 7 | terra ferax Cereris multoque feracior uvis; |
| 8 | dat quoque baciferam Pallada rarus ager; |
| 9 | perque resurgentes rivis labentibus herbas |
| 10 | gramineus madidam caespes obumbrat humum. |
| 11 | At meus ignis abest. verbo peccavimus uno! - |
| 12 | quae movet ardores est procul; ardor adest. |
| 13 | non ego, si medius Polluce et Castore ponar, |
| 14 | in caeli sine te parte fuisse velim. |
| 15 | solliciti iaceant terraque premantur iniqua, |
| 16 | in longas orbem qui secuere vias! - |
| 17 | aut iuvenum comites iussissent ire puellas, |
| 18 | si fuit in longas terra secanda vias! |
| 19 | tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes, |
| 20 | dummodo cum domina, molle fuisset iter. |
| 21 | cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes |
| 22 | et dare non aequis vela ferenda Notis. |
| 23 | non quae virgineo portenta sub inguine latrant, |
| 24 | nec timeam vestros, curva Malea, sinus; |
| 25 | non quae submersis ratibus saturata Charybdis |
| 26 | fundit et effusas ore receptat aquas. |
| 27 | Quod si Neptuni ventosa potentia vincat, |
| 28 | et subventuros auferat unda deos, |
| 29 | tu nostris niveos umeris inpone lacertos; |
| 30 | corpore nos facili dulce feremus onus. |
| 31 | saepe petens Hero iuvenis transnaverat undas; |
| 32 | tum quoque transnasset, sed via caeca fuit. |
| 33 | At sine te, quamvis operosi vitibus agri |
| 34 | me teneant, quamvis amnibus arva natent, |
| 35 | et vocet in rivos currentem rusticus undam, |
| 36 | frigidaque arboreas mulceat aura comas, |
| 37 | non ego Paelignos videor celebrare salubres, |
| 38 | non ego natalem, rura paterna, locum - |
| 39 | sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, |
| 40 | quaeque Prometheo saxa cruore rubent. |
| 41 | Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum; |
| 42 | separor a domina cur ego saepe mea? |
| 43 | at mihi te comitem iuraras usque futuram - |
| 44 | per me perque oculos, sidera nostra, tuos! |
| 45 | verba puellarum, foliis leviora caducis, |
| 46 | inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt. |
| 47 | Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, |
| 48 | incipe pollicitis addere facta tuis, |
| 49 | parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis |
| 50 | ipsa per admissas concute lora iubas! |
| 51 | at vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes, |
| 52 | et faciles curvis vallibus este, viae! |