Ovidius, Amores, 2, XIV
| 1 | Quid iuvat inmunes belli cessare puellas, |
| 2 | nec fera peltatas agmina velle sequi, |
| 3 | si sine Marte suis patiuntur vulnera telis, |
| 4 | et caecas armant in sua fata manus? |
| 5 | Quae prima instituit teneros convellere fetus, |
| 6 | militia fuerat digna perire sua. |
| 7 | scilicet, ut careat rugarum crimine venter, |
| 8 | sternetur pugnae tristis harena tuae? |
| 9 | si mos antiquis placuisset matribus idem, |
| 10 | gens hominum vitio deperitura fuit, |
| 11 | quique iterum iaceret generis primordia nostri |
| 12 | in vacuo lapides orbe, parandus erat. |
| 13 | quis Priami fregisset opes, si numen aquarum |
| 14 | iusta recusasset pondera ferre Thetis? |
| 15 | Ilia si tumido geminos in ventre necasset, |
| 16 | casurus dominae conditor Urbis erat; |
| 17 | si Venus Aenean gravida temerasset in alvo, |
| 18 | Caesaribus tellus orba futura fuit. |
| 19 | tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses, |
| 20 | temptasset, quod tu, si tua mater opus; |
| 21 | ipse ego, cum fuerim melius periturus amando, |
| 22 | vidissem nullos matre negante dies. |
| 23 | Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis, |
| 24 | pomaque crudeli vellis acerba manu? |
| 25 | sponte fluant matura sua - sine crescere nata; |
| 26 | est pretium parvae non leve vita morae. |
| 27 | vestra quid effoditis subiectis viscera telis, |
| 28 | et nondum natis dira venena datis? |
| 29 | Colchida respersam puerorum sanguine culpant |
| 30 | aque sua caesum matre queruntur Ityn; |
| 31 | utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis |
| 32 | iactura socii sanguinis ulta virum. |
| 33 | dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason |
| 34 | figere sollicita corpora vestra manu? |
| 35 | hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, |
| 36 | perdere nec fetus ausa leaena suos. |
| 37 | at tenerae faciunt, sed non inpune, puellae; |
| 38 | saepe, suos utero quae necat, ipsa perit. |
| 39 | ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos, |
| 40 | et clamant 'merito!' qui modo cumque vident. |
| 41 | Ista sed aetherias vanescant dicta per auras, |
| 42 | et sint ominibus pondera nulla meis! |
| 43 | di faciles, peccasse semel concedite tuto, |
| 44 | et satis est; poenam culpa secunda ferat! |