Ovidius, Amores, 2, XIII
| 1 | Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, |
| 2 | in dubio vitae lassa Corinna iacet. |
| 3 | illa quidem clam me tantum molita pericli |
| 4 | ira digna mea; sed cadit ira metu. |
| 5 | sed tamen aut ex me conceperat - aut ego credo; |
| 6 | est mihi pro facto saepe, quod esse potest. |
| 7 | Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi |
| 8 | quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, |
| 9 | quaque celer Nilus lato delapsus in alveo |
| 10 | per septem portus in maris exit aquas, |
| 11 | per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - |
| 12 | sic tua sacra pius semper Osiris amet, |
| 13 | pigraque labatur circa donaria serpens, |
| 14 | et comes in pompa corniger Apis eat! |
| 15 | huc adhibe vultus, et in una parce duobus! |
| 16 | nam vitam dominae tu dabis, illa mihi. |
| 17 | saepe tibi sedit certis operata diebus, |
| 18 | qua cingit laurus Gallica turma tuas. |
| 19 | Tuque laborantes utero miserata puellas, |
| 20 | quarum tarda latens corpora tendit onus, |
| 21 | lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia! |
| 22 | digna est, quam iubeas muneris esse tui. |
| 23 | ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, |
| 24 | ipse feram ante tuos munera vota pedes. |
| 25 | adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!' |
| 26 | tu modo fac titulo muneribusque locum. |
| 27 | Si tamen in tanto fas est monuisse timore, |
| 28 | hac tibi sit pugna dimicuisse satis! |