Ovidius, Amores, 2, XI
| 1 | Prima malas docuit mirantibus aequoris undis |
| 2 | Peliaco pinus vertice caesa vias, |
| 3 | quae concurrentis inter temeraria cautes |
| 4 | conspicuam fulvo vellere vexit ovem. |
| 5 | o utinam, nequis remo freta longa moveret, |
| 6 | Argo funestas pressa bibisset aquas! |
| 7 | Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates |
| 8 | fallacisque vias ire Corinna parat. |
| 9 | quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo |
| 10 | et gelidum Borean egelidumque Notum! |
| 11 | non illic urbes, non tu mirabere silvas; |
| 12 | una est iniusti caerula forma maris. |
| 13 | nec medius tenuis conchas pictosque lapillos |
| 14 | pontus habet; bibuli litoris illa mora est. |
| 15 | litora marmoreis pedibus signate, puellae; |
| 16 | hactenus est tutum - cetera caeca via est. |
| 17 | et vobis alii ventorum proelia narrent; |
| 18 | quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas; |
| 19 | et quibus emineant violenta Ceraunia saxis; |
| 20 | quo lateant Syrtes magna minorque sinu. |
| 21 | haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur, |
| 22 | credite! credenti nulla procella nocet. |
| 23 | Sero respicitur tellus, ubi fune soluto |
| 24 | currit in inmensum panda carina salum; |
| 25 | navita sollicitus cum ventos horret iniquos |
| 26 | et prope tam letum, quam prope cernit aquam. |
| 27 | quod si concussas Triton exasperet undas, |
| 28 | quam tibi sit toto nullus in ore color! |
| 29 | tum generosa voces fecundae sidera Ledae |
| 30 | et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!' |
| 31 | Tutius est fovisse torum, legisse libellos, |
| 32 | Threiciam digitis increpuisse lyram. |
| 33 | at, si vana ferunt volucres mea dicta procellae, |
| 34 | aequa tamen puppi sit Galatea tuae! |
| 35 | vestrum crimen erit talis iactura puellae, |
| 36 | Nereidesque deae Nereidumque pater. |
| 37 | vade memor nostri vento reditura secundo; |
| 38 | inpleat illa tuos fortior aura sinus! |
| 39 | tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus; |
| 40 | huc venti spirent, huc agat aestus aquas! |
| 41 | ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni, |
| 42 | ipsa tua moveas turgida vela manu! |
| 43 | primus ego adspiciam notam de litore puppim, |
| 44 | et dicam: 'nostros advehit illa deos!' |
| 45 | excipiamque umeris et multa sine ordine carpam |
| 46 | oscula. pro reditu victima vota cadet; |
| 47 | inque tori formam molles sternentur harenae, |
| 48 | et cumulus mensae quilibet esse potest. |
| 49 | Illic adposito narrabis multa Lyaeo - |
| 50 | paene sit ut mediis obruta navis aquis; |
| 51 | dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis |
| 52 | nec te praecipites extimuisse Notos. |
| 53 | omnia pro veris credam, sint ficta licebit - |
| 54 | cur ego non votis blandiar ipse meis? |
| 55 | haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto |
| 56 | Lucifer admisso tempora portet equo! |