Ovidius, Amores, 2, VIII
| 1 | Ponendis in mille modos perfecta capillis, |
| 2 | comere sed solas digna, Cypassi, deas, |
| 3 | et mihi iucundo non rustica cognita furto, |
| 4 | apta quidem dominae, sed magis apta mihi - |
| 5 | quis fuit inter nos sociati corporis index? |
| 6 | sensit concubitus unde Corinna tuos? |
| 7 | num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo, |
| 8 | furtivae Veneris conscia signa dedi? |
| 9 | Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, |
| 10 | illum ego contendi mente carere bona? |
| 11 | Thessalus ancillae facie Briseidos arsit; |
| 12 | serva Mycenaeo Phoebas amata duci. |
| 13 | nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille; |
| 14 | quod decuit reges, cur mihi turpe putem? |
| 15 | Ut tamen iratos in te defixit ocellos, |
| 16 | vidi te totis erubuisse genis; |
| 17 | at quanto, si forte refers, praesentior ipse |
| 18 | per Veneris feci numina magna fidem! |
| 19 | tu, dea, tu iubeas animi periuria puri |
| 20 | Carpathium tepidos per mare ferre Notos! |
| 21 | Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende |
| 22 | concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos! |
| 23 | quid renuis fingisque novos, ingrata, timores? |
| 24 | unum est e dominis emeruisse satis. |
| 25 | quod si stulta negas, index anteacta fatebor, |
| 26 | et veniam culpae proditor ipse meae, |
| 27 | quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, |
| 28 | narrabo dominae, quotque quibusque modis! |