Ovidius, Amores, 2, VI
| 1 | Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, |
| 2 | occidit - exequias ite frequenter, aves! |
| 3 | ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis |
| 4 | et rigido teneras ungue notate genas; |
| 5 | horrida pro maestis lanietur pluma capillis, |
| 6 | pro longa resonent carmina vestra tuba! |
| 7 | quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, |
| 8 | expleta est annis ista querela suis; |
| 9 | alitis in rarae miserum devertere funus - |
| 10 | magna, sed antiqua est causa doloris Itys. |
| 11 | Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, |
| 12 | tu tamen ante alios, turtur amice, dole! |
| 13 | plena fuit vobis omni concordia vita, |
| 14 | et stetit ad finem longa tenaxque fides. |
| 15 | quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae, |
| 16 | hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. |
| 17 | Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, |
| 18 | quid vox mutandis ingeniosa sonis, |
| 19 | quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? - |
| 20 | infelix, avium gloria, nempe iaces! |
| 21 | tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos |
| 22 | tincta gerens rubro Punica rostra croco. |
| 23 | non fuit in terris vocum simulantior ales - |
| 24 | reddebas blaeso tam bene verba sono! |
| 25 | Raptus es invidia - non tu fera bella movebas; |
| 26 | garrulus et placidae pacis amator eras. |
| 27 | ecce, coturnices inter sua proelia vivunt; |
| 28 | forsitan et fiunt inde frequenter anus. |
| 29 | plenus eras minimo, nec prae sermonis amore |
| 30 | in multos poteras ora vacare cibos. |
| 31 | nux erat esca tibi, causaeque papavera somni, |
| 32 | pellebatque sitim simplicis umor aquae. |
| 33 | vivit edax vultur ducensque per aera gyros |
| 34 | miluus et pluviae graculus auctor aquae; |
| 35 | vivit et armiferae cornix invisa Minervae - |
| 36 | illa quidem saeclis vix moritura novem; |
| 37 | occidit illa loquax humanae vocis imago, |
| 38 | psittacus, extremo munus ab orbe datum! |
| 39 | optima prima fere manibus rapiuntur avaris; |
| 40 | inplentur numeris deteriora suis. |
| 41 | tristia Phylacidae Thersites funera vidit, |
| 42 | iamque cinis vivis fratribus Hector erat. |
| 43 | Quid referam timidae pro te pia vota puellae - |
| 44 | vota procelloso per mare rapta Noto? |
| 45 | septima lux venit non exhibitura sequentem, |
| 46 | et stabat vacuo iam tibi Parca colo. |
| 47 | nec tamen ignavo stupuerunt verba palato; |
| 48 | clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!' |
| 49 | Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, |
| 50 | udaque perpetuo gramine terra viret. |
| 51 | siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum |
| 52 | dicitur, obscenae quo prohibentur aves. |
| 53 | illic innocui late pascuntur olores |
| 54 | et vivax phoenix, unica semper avis; |
| 55 | explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, |
| 56 | oscula dat cupido blanda columba mari. |
| 57 | psittacus has inter nemorali sede receptus |
| 58 | convertit volucres in sua verba pias. |
| 59 | Ossa tegit tumulus - tumulus pro corpore magnus - |
| 60 | quo lapis exiguus par sibi carmen habet: |
| 61 | "colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro; |
| 62 | ora fuere mihi plus ave docta loqui". |