Ovidius, Amores, 2, V
| 1 | Nullus amor tanti est - abeas, pharetrate Cupido! - |
| 2 | ut mihi sint totiens maxima vota mori. |
| 3 | vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, |
| 4 | o mihi perpetuum nata puella malum! |
| 5 | Non male deletae nudant tua facta tabellae, |
| 6 | nec data furtive munera crimen habent. |
| 7 | o utinam arguerem sic, ut non vincere possem! |
| 8 | me miserum! quare tam bona causa mea est? |
| 9 | felix, qui quod amat defendere fortiter audet, |
| 10 | cui sua 'non feci!' dicere amica potest. |
| 11 | ferreus est nimiumque suo favet ille dolori, |
| 12 | cui petitur victa palma cruenta rea. |
| 13 | Ipse miser vidi, cum me dormire putares, |
| 14 | sobrius adposito crimina vestra mero. |
| 15 | multa supercilio vidi vibrante loquentes; |
| 16 | nutibus in vestris pars bona vocis erat. |
| 17 | non oculi tacuere tui, conscriptaque vino |
| 18 | mensa, nec in digitis littera nulla fuit. |
| 19 | sermonem agnovi, quod non videatur, agentem |
| 20 | verbaque pro certis iussa valere notis. |
| 21 | iamque frequens ierat mensa conviva relicta; |
| 22 | conpositi iuvenes unus et alter erant. |
| 23 | inproba tum vero iungentes oscula vidi - |
| 24 | illa mihi lingua nexa fuisse liquet - |
| 25 | qualia non fratri tulerit germana severo, |
| 26 | sed tulerit cupido mollis amica viro; |
| 27 | qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam, |
| 28 | sed Venerem Marti saepe tulisse suo. |
| 29 | 'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs? |
| 30 | iniciam dominas in mea iura manus! |
| 31 | haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum - |
| 32 | in bona cur quisquam tertius ista venit?' |
| 33 | Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi |
| 34 | conscia purpureus venit in ora pudor, |
| 35 | quale coloratum Tithoni coniuge caelum |
| 36 | subrubet, aut sponso visa puella novo; |
| 37 | quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae, |
| 38 | aut ubi cantatis Luna laborat equis, |
| 39 | aut quod, ne longis flavescere possit ab annis, |
| 40 | Maeonis Assyrium femina tinxit ebur. |
| 41 | hic erat aut alicui color ille simillimus horum, |
| 42 | et numquam visu pulchrior illa fuit. |
| 43 | spectabat terram - terram spectare decebat; |
| 44 | maesta erat in vultu - maesta decenter erat. |
| 45 | sicut erant, et erant culti, laniare capillos |
| 46 | et fuit in teneras impetus ire genas - |
| 47 | Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti; |
| 48 | defensa est armis nostra puella suis. |
| 49 | qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi, |
| 50 | oscula ne nobis deteriora daret. |
| 51 | risit et ex animo dedit optima - qualia possent |
| 52 | excutere irato tela trisulca Iovi; |
| 53 | torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, |
| 54 | et volo non ex hac illa fuisse nota. |
| 55 | haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, |
| 56 | et quiddam visa est addidicisse novi. |
| 57 | quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis |
| 58 | lingua tua est nostris, nostra recepta tuis. |
| 59 | nec tamen hoc unum doleo - non oscula tantum |
| 60 | iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror; |
| 61 | illa nisi in lecto nusquam potuere doceri. |
| 62 | nescio quis pretium grande magister habet. |