Ovidius, Amores, 2, IV
| 1 | Non ego mendosos ausim defendere mores |
| 2 | falsaque pro vitiis arma movere meis. |
| 3 | confiteor - siquid prodest delicta fateri; |
| 4 | in mea nunc demens crimina fassus eo. |
| 5 | odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; |
| 6 | heu, quam quae studeas ponere ferre grave est! |
| 7 | Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum; |
| 8 | auferor ut rapida concita puppis aqua. |
| 9 | non est certa meos quae forma invitet amores - |
| 10 | centum sunt causae, cur ego semper amem. |
| 11 | sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos, |
| 12 | uror, et insidiae sunt pudor ille meae; |
| 13 | sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est, |
| 14 | spemque dat in molli mobilis esse toro. |
| 15 | aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas, |
| 16 | velle, sed ex alto dissimulare puto. |
| 17 | sive es docta, places raras dotata per artes; |
| 18 | sive rudis, placita es simplicitate tua. |
| 19 | est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat |
| 20 | carmina - cui placeo, protinus ipsa placet. |
| 21 | est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet - |
| 22 | culpantis cupiam sustinuisse femur. |
| 23 | molliter incedit - motu capit; altera dura est - |
| 24 | at poterit tacto mollior esse viro. |
| 25 | haec quia dulce canit flectitque facillima vocem, |
| 26 | oscula cantanti rapta dedisse velim; |
| 27 | haec querulas habili percurrit pollice chordas - |
| 28 | tam doctas quis non possit amare manus? |
| 29 | illa placet gestu numerosaque bracchia ducit |
| 30 | et tenerum molli torquet ab arte latus - |
| 31 | ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, |
| 32 | illic Hippolytum pone, Priapus erit! |
| 33 | tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas |
| 34 | et potes in toto multa iacere toro. |
| 35 | haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque; |
| 36 | conveniunt voto longa brevisque meo. |
| 37 | non est culta - subit, quid cultae accedere possit; |
| 38 | ornata est - dotes exhibet ipsa suas. |
| 39 | candida me capiet, capiet me flava puella, |
| 40 | est etiam in fusco grata colore Venus. |
| 41 | seu pendent nivea pulli cervice capilli, |
| 42 | Leda fuit nigra conspicienda coma; |
| 43 | seu flavent, placuit croceis Aurora capillis. |
| 44 | omnibus historiis se meus aptat amor. |
| 45 | me nova sollicitat, me tangit serior aetas; |
| 46 | haec melior, specie corporis illa placet. |
| 47 | Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, |
| 48 | noster in has omnis ambitiosus amor. |