monumenta.ch > Ovidius > 11 > 13 > 18 > 17 > 19 > 15 > 2 > 14 > 10 > 16 > 5 > 4 > 3 > 23 > 2 > 2 > 27 > 11 > 2 > 17 > 25 > 2 > 2 > 13 > 12 > 3
Ovidius, Amores, 2, II <<<     >>> IV

Ovidius, Amores, 2, III

1 Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas
2 mutua nec Veneris gaudia nosse potes!
3 qui primus pueris genitalia membra recidit,
4 vulnera quae fecit, debuit ipse pati.
5 mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
6 si tuus in quavis praetepuisset amor.
7 non tu natus equo, non fortibus utilis armis;
8 bellica non dextrae convenit hasta tuae.
9 ista mares tractent; tu spes depone viriles.
10 sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
11 hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;
12 si careas illa, quis tuus usus erit?
13 Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
14 indigna est pigro forma perire situ.
15 fallere te potuit, quamvis habeare molestus;
16 non caret effectu, quod voluere duo.
17 aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus,
18 dum bene ponendi munera tempus habes.
Ovidius HOME

bav1655.235 bnf8242.71 csg864.366 olb329.225

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik