Ovidius, Amores, 2, II
| 1 | Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa, |
| 2 | dum perago tecum pauca, sed apta, vaca. |
| 3 | hesterna vidi spatiantem luce puellam |
| 4 | illa, quae Danai porticus agmen habet. |
| 5 | protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi. |
| 6 | rescripsit trepida 'non licet!' illa manu; |
| 7 | et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, |
| 8 | quod nimium dominae cura molesta tua est. |
| 9 | Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri |
| 10 | desine; quem metuit quisque, perisse cupit. |
| 11 | vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret, |
| 12 | unde nihil, quamvis non tueare, perit? |
| 13 | sed gerat ille suo morem furiosus amori |
| 14 | et castum, multis quod placet, esse putet; |
| 15 | huic furtiva tuo libertas munere detur, |
| 16 | quam dederis illi, reddat ut illa tibi. |
| 17 | conscius esse velis - domina est obnoxia servo; |
| 18 | conscius esse times - dissimulare licet. |
| 19 | scripta leget secum - matrem misisse putato! |
| 20 | venerit ignotus - postmodo notus erit. |
| 21 | ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam: |
| 22 | visat! iudiciis aegra sit illa tuis. |
| 23 | si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, |
| 24 | inposita gremio stertere fronte potes. |
| 25 | nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, |
| 26 | quaesieris nec tu curva theatra time! |
| 27 | conscius adsiduos commissi tollet honores - |
| 28 | quis minor est autem quam tacuisse labor? |
| 29 | ille placet versatque domum neque verbera sentit; |
| 30 | ille potens - alii, sordida turba, iacent. |
| 31 | huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes; |
| 32 | atque ambo domini, quod probat una, probant. |
| 33 | cum bene vir traxit vultum rugasque coegit, |
| 34 | quod voluit fieri blanda puella, facit. |
| 35 | Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat, |
| 36 | et simulet lacrimas carnificemque vocet. |
| 37 | tu contra obiciens, quae tuto diluat illa, |
| 38 | et veris falso crimine deme fidem. |
| 39 | sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent. |
| 40 | haec fac, in exiguo tempore liber eris. |
| 41 | Adspicis indicibus nexas per colla catenas? |
| 42 | squalidus orba fide pectora carcer habet. |
| 43 | quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat |
| 44 | Tantalus - hoc illi garrula lingua dedit. |
| 45 | dum nimium servat custos Iunonius Io, |
| 46 | ante suos annos occidit; illa dea est! |
| 47 | vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, |
| 48 | unde vir incestum scire coactus erat. |
| 49 | poena minor merito. nocuit mala lingua duobus; |
| 50 | vir doluit, famae damna puella tulit. |
| 51 | crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, |
| 52 | nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant. |
| 53 | seu tepet, indicium securas prodis ad aures; |
| 54 | sive amat, officio fit miser ille tuo. |
| 55 | Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur; |
| 56 | iudicis illa sui tuta favore venit. |
| 57 | viderit ipse licet, credet tamen ille neganti |
| 58 | damnabitque oculos et sibi verba dabit. |
| 59 | adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse, |
| 60 | et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!' |
| 61 | quid dispar certamen inis? tibi verbera victo |
| 62 | adsunt, in gremio iudicis illa sedet. |
| 63 | Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus |
| 64 | toxica, non stricto fulminat ense manus. |
| 65 | quaerimus, ut tuto per te possimus amare. |
| 66 | quid precibus nostris mollius esse potest? |