Ovidius, Amores, 2, I
| 1 | Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, |
| 2 | ille ego nequitiae Naso poeta meae. |
| 3 | hoc quoque iussit Amor - procul hinc, procul este, severae! |
| 4 | non estis teneris apta theatra modis. |
| 5 | me legat in sponsi facie non frigida virgo, |
| 6 | et rudis ignoto tactus amore puer; |
| 7 | atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu |
| 8 | agnoscat flammae conscia signa suae, |
| 9 | miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus |
| 10 | conposuit casus iste poeta meos?' |
| 11 | Ausus eram, memini, caelestia dicere bella |
| 12 | centimanumque Gyen - et satis oris erat - |
| 13 | cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo |
| 14 | ardua devexum Pelion Ossa tulit. |
| 15 | in manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam, |
| 16 | quod bene pro caelo mitteret ille suo - |
| 17 | Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi; |
| 18 | excidit ingenio Iuppiter ipse meo. |
| 19 | Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant; |
| 20 | clausa tuo maius ianua fulmen habet. |
| 21 | blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi; |
| 22 | mollierunt duras lenia verba fores. |
| 23 | carmina sanguineae deducunt cornua lunae, |
| 24 | et revocant niveos solis euntis equos; |
| 25 | carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, |
| 26 | inque suos fontes versa recurrit aqua. |
| 27 | carminibus cessere fores, insertaque posti, |
| 28 | quamvis robur erat, carmine victa sera est. |
| 29 | Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles? |
| 30 | quid pro me Atrides alter et alter agent, |
| 31 | quique tot errando, quot bello, perdidit annos, |
| 32 | raptus et Haemoniis flebilis Hector equis? |
| 33 | at facie tenerae laudata saepe puellae, |
| 34 | ad vatem, pretium carminis, ipsa venit. |
| 35 | magna datur merces! heroum clara valete |
| 36 | nomina; non apta est gratia vestra mihi! |
| 37 | ad mea formosos vultus adhibete, puellae, |
| 38 | carmina, purpureus quae mihi dictat Amor! |