Ovidius, Amores, 1, XV
| 1 | Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, |
| 2 | ingeniique vocas carmen inertis opus; |
| 3 | non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, |
| 4 | praemia militiae pulverulenta sequi, |
| 5 | nec me verbosas leges ediscere nec me |
| 6 | ingrato vocem prostituisse foro? |
| 7 | Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis |
| 8 | quaeritur, in toto semper ut orbe canar. |
| 9 | vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, |
| 10 | dum rapidas Simois in mare volvet aquas; |
| 11 | vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, |
| 12 | dum cadet incurva falce resecta Ceres. |
| 13 | Battiades semper toto cantabitur orbe; |
| 14 | quamvis ingenio non valet, arte valet. |
| 15 | nulla Sophocleo veniet iactura cothurno; |
| 16 | cum sole et luna semper Aratus erit; |
| 17 | dum fallax servus, durus pater, inproba lena |
| 18 | vivent et meretrix blanda, Menandros erit; |
| 19 | Ennius arte carens animosique Accius oris |
| 20 | casurum nullo tempore nomen habent. |
| 21 | Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, |
| 22 | aureaque Aesonio terga petita duci? |
| 23 | carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, |
| 24 | exitio terras cum dabit una dies; |
| 25 | Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, |
| 26 | Roma triumphati dum caput orbis erit; |
| 27 | donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, |
| 28 | discentur numeri, culte Tibulle, tui; |
| 29 | Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, |
| 30 | et sua cum Gallo nota Lycoris erit. |
| 31 | Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri |
| 32 | depereant aevo, carmina morte carent. |
| 33 | cedant carminibus reges regumque triumphi, |
| 34 | cedat et auriferi ripa benigna Tagi! |
| 35 | vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo |
| 36 | pocula Castalia plena ministret aqua, |
| 37 | sustineamque coma metuentem frigora myrtum, |
| 38 | atque a sollicito multus amante legar! |
| 39 | pascitur in vivis Livor; post fata quiescit, |
| 40 | cum suus ex merito quemque tuetur honos. |
| 41 | ergo etiam cum me supremus adederit ignis, |
| 42 | vivam, parsque mei multa superstes erit. |