Ovidius, Amores, 1, XIV
| 1 | Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!' |
| 2 | tingere quam possis, iam tibi nulla coma est. |
| 3 | at si passa fores, quid erat spatiosius illis? |
| 4 | contigerant imum, qua patet usque, latus. |
| 5 | quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres? |
| 6 | vela colorati qualia Seres habent, |
| 7 | vel pede quod gracili deducit aranea filum, |
| 8 | cum leve deserta sub trabe nectit opus. |
| 9 | nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, |
| 10 | sed, quamvis neuter, mixtus uterque color - |
| 11 | qualem clivosae madidis in vallibus Idae |
| 12 | ardua derepto cortice cedrus habet. |
| 13 | Adde, quod et dociles et centum flexibus apti |
| 14 | et tibi nullius causa doloris erant. |
| 15 | non acus abrupit, non vallum pectinis illos. |
| 16 | ornatrix tuto corpore semper erat; |
| 17 | ante meos saepe est oculos ornata nec umquam |
| 18 | bracchia derepta saucia fecit acu. |
| 19 | saepe etiam nondum digestis mane capillis |
| 20 | purpureo iacuit semisupina toro. |
| 21 | tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche, |
| 22 | cum temere in viridi gramine lassa iacet. |
| 23 | Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, |
| 24 | heu, male vexatae quanta tulere comae! |
| 25 | quam se praebuerunt ferro patienter et igni, |
| 26 | ut fieret torto nexilis orbe sinus! |
| 27 | clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines! |
| 28 | sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo! |
| 29 | vim procul hinc remove! non est, qui debeat uri; |
| 30 | erudit admotas ipse capillus acus.' |
| 31 | Formosae periere comae - quas vellet Apollo, |
| 32 | quas vellet capiti Bacchus inesse suo! |
| 33 | illis contulerim, quas quondam nuda Dione |
| 34 | pingitur umenti sustinuisse manu. |
| 35 | quid male dispositos quereris periisse capillos? |
| 36 | quid speculum maesta ponis, inepta, manu? |
| 37 | non bene consuetis a te spectaris ocellis; |
| 38 | ut placeas, debes inmemor esse tui. |
| 39 | non te cantatae laeserunt paelicis herbae, |
| 40 | non anus Haemonia perfida lavit aqua; |
| 41 | nec tibi vis morbi nocuit - procul omen abesto! - |
| 42 | nec minuit densas invida lingua comas. |
| 43 | facta manu culpaque tua dispendia sentis; |
| 44 | ipsa dabas capiti mixta venena tuo. |
| 45 | Nunc tibi captivos mittet Germania crines; |
| 46 | tuta triumphatae munere gentis eris. |
| 47 | o quam saepe comas aliquo mirante rubebis, |
| 48 | et dices: 'empta nunc ego merce probor, |
| 49 | nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram. |
| 50 | fama tamen memini cum fuit ista mea.' |
| 51 | Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra |
| 52 | protegit ingenuas picta rubore genas. |
| 53 | sustinet antiquos gremio spectatque capillos, |
| 54 | ei mihi, non illo munera digna loco! |
| 55 | Collige cum vultu mentem! reparabile damnum est. |
| 56 | postmodo nativa conspiciere coma. |