Ovidius, Amores, 1, VII
| 1 | Adde manus in vincla meas - meruere catenas - |
| 2 | dum furor omnis abit, siquis amicus ades! |
| 3 | nam furor in dominam temeraria bracchia movit; |
| 4 | flet mea vaesana laesa puella manu. |
| 5 | tunc ego vel caros potui violare parentes |
| 6 | saeva vel in sanctos verbera ferre deos! |
| 7 | Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax |
| 8 | stravit deprensos lata per arva greges, |
| 9 | et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes |
| 10 | ausus in arcanas poscere tela deas? |
| 11 | ergo ego digestos potui laniare capillos? |
| 12 | nec dominam motae dedecuere comae. |
| 13 | sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam |
| 14 | Maenalias arcu sollicitasse feras; |
| 15 | talis periuri promissaque velaque Thesei |
| 16 | flevit praecipites Cressa tulisse Notos; |
| 17 | sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis, |
| 18 | procubuit templo, casta Minerva, tuo. |
| 19 | Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit? |
| 20 | ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu. |
| 21 | sed taciti fecere tamen convicia vultus; |
| 22 | egit me lacrimis ore silente reum. |
| 23 | ante meos umeris vellem cecidisse lacertos; |
| 24 | utiliter potui parte carere mei. |
| 25 | in mea vaesanas habui dispendia vires |
| 26 | et valui poenam fortis in ipse meam. |
| 27 | quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae? |
| 28 | debita sacrilegae vincla subite manus! |
| 29 | an, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, |
| 30 | plecterer - in dominam ius mihi maius erit? |
| 31 | pessima Tydides scelerum monimenta reliquit. |
| 32 | ille deam primus perculit - alter ego! |
| 33 | et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amare |
| 34 | laesa est; Tydides saevus in hoste fuit. |
| 35 | I nunc, magnificos victor molire triumphos, |
| 36 | cinge comam lauro votaque redde Iovi, |
| 37 | quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, |
| 38 | clamet 'io! forti victa puella viro est!' |
| 39 | ante eat effuso tristis captiva capillo, |
| 40 | si sinerent laesae, candida tota, genae. |
| 41 | aptius impressis fuerat livere labellis |
| 42 | et collum blandi dentis habere notam. |
| 43 | denique, si tumidi ritu torrentis agebar, |
| 44 | caecaque me praedam fecerat ira suam, |
| 45 | nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, |
| 46 | nec nimium rigidas intonuisse minas, |
| 47 | aut tunicam a summa diducere turpiter ora |
| 48 | ad mediam? - mediae zona tulisset opem. |
| 49 | At nunc sustinui raptis a fronte capillis |
| 50 | ferreus ingenuas ungue notare genas. |
| 51 | adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu, |
| 52 | caeduntur Pariis qualia saxa iugis. |
| 53 | exanimis artus et membra trementia vidi - |
| 54 | ut cum populeas ventilat aura comas, |
| 55 | ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, |
| 56 | summave cum tepido stringitur unda Noto; |
| 57 | suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora, |
| 58 | qualiter abiecta de nive manat aqua. |
| 59 | tunc ego me primum coepi sentire nocentem - |
| 60 | sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus. |
| 61 | ter tamen ante pedes volui procumbere supplex; |
| 62 | ter formidatas reppulit illa manus. |
| 63 | At tu ne dubita - minuet vindicta dolorem - |
| 64 | protinus in vultus unguibus ire meos. |
| 65 | nec nostris oculis nec nostris parce capillis: |
| 66 | quamlibet infirmas adiuvat ira manus; |
| 67 | neve mei sceleris tam tristia signa supersint, |
| 68 | pone recompositas in statione comas! |