Ovidius, Amores, 1, VI
| 1 | Ianitor - indignum! - dura religate catena, |
| 2 | difficilem moto cardine pande forem! |
| 3 | quod precor, exiguum est - aditu fac ianua parvo |
| 4 | obliquum capiat semiadaperta latus. |
| 5 | longus amor tales corpus tenuavit in usus |
| 6 | aptaque subducto pondere membra dedit. |
| 7 | ille per excubias custodum leniter ire |
| 8 | monstrat: inoffensos derigit ille pedes. |
| 9 | At quondam noctem simulacraque vana timebam; |
| 10 | mirabar, tenebris quisquis iturus erat. |
| 11 | risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido |
| 12 | et leviter 'fies tu quoque fortis' ait. |
| 13 | nec mora, venit amor - non umbras nocte volantis, |
| 14 | non timeo strictas in mea fata manus. |
| 15 | te nimium lentum timeo, tibi blandior uni; |
| 16 | tu, me quo possis perdere, fulmen habes. |
| 17 | Adspice - uti videas, inmitia claustra relaxa - |
| 18 | uda sit ut lacrimis ianua facta meis! |
| 19 | certe ego, cum posita stares ad verbera veste, |
| 20 | ad dominam pro te verba tremente tuli. |
| 21 | ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam - |
| 22 | heu facinus! - pro me nunc valet illa parum? |
| 23 | redde vicem meritis! grato licet esse quod optas. |
| 24 | tempora noctis eunt; excute poste seram! |
| 25 | Excute! sic, inquam, longa relevere catena, |
| 26 | nec tibi perpetuo serva bibatur aqua! |
| 27 | ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, |
| 28 | roboribus duris ianua fulta riget. |
| 29 | urbibus obsessis clausae munimina portae |
| 30 | prosunt; in media pace quid arma times? |
| 31 | quid facies hosti, qui sic excludis amantem? |
| 32 | tempora noctis eunt; excute poste seram! |
| 33 | Non ego militibus venio comitatus et armis; |
| 34 | solus eram, si non saevus adesset Amor. |
| 35 | hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum; |
| 36 | ante vel a membris dividar ipse meis. |
| 37 | ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum |
| 38 | mecum est et madidis lapsa corona comis. |
| 39 | arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis? |
| 40 | tempora noctis eunt; excute poste seram! |
| 41 | Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis |
| 42 | verba dat in ventos aure repulsa tua? |
| 43 | at, memini, primo, cum te celare volebam, |
| 44 | pervigil in mediae sidera noctis eras. |
| 45 | forsitan et tecum tua nunc requiescit amica - |
| 46 | heu, melior quanto sors tua sorte mea! |
| 47 | dummodo sic, in me durae transite catenae! |
| 48 | tempora noctis eunt; excute poste seram! |
| 49 | Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes, |
| 50 | raucaque concussae signa dedere fores? |
| 51 | fallimur - inpulsa est animoso ianua vento. |
| 52 | ei mihi, quam longe spem tulit aura meam! |
| 53 | si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, |
| 54 | huc ades et surdas flamine tunde foris! |
| 55 | urbe silent tota, vitreoque madentia rore |
| 56 | tempora noctis eunt; excute poste seram! |
| 57 | Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse, |
| 58 | quem face sustineo, tecta superba petam. |
| 59 | nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent; |
| 60 | illa pudore vacat, Liber Amorque metu. |
| 61 | omnia consumpsi, nec te precibusque minisque |
| 62 | movimus, o foribus durior ipse tuis. |
| 63 | non te formosae decuit servare puellae |
| 64 | limina, sollicito carcere dignus eras. |
| 65 | Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, |
| 66 | inque suum miseros excitat ales opus. |
| 67 | at tu, non laetis detracta corona capillis, |
| 68 | dura super tota limina nocte iace! |
| 69 | tu dominae, cum te proiectam mane videbit, |
| 70 | temporis absumpti tam male testis eris. |
| 71 | Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem; |
| 72 | lente nec admisso turpis amante, vale! |
| 73 | vos quoque, crudeles rigido cum limine postes |
| 74 | duraque conservae ligna, valete, fores! |