Ovidius, Amores, 1, IV
| 1 | Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem - |
| 2 | ultima coena tuo sit, precor, illa viro! |
| 3 | ergo ego dilectam tantum conviva puellam |
| 4 | adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit, |
| 5 | alteriusque sinus apte subiecta fovebis? |
| 6 | iniciet collo, cum volet, ille manum? |
| 7 | desino mirari, posito quod candida vino |
| 8 | Atracis ambiguos traxit in arma viros. |
| 9 | nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent - |
| 10 | vix a te videor posse tenere manus! |
| 11 | Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris |
| 12 | da mea nec tepidis verba ferenda Notis! |
| 13 | ante veni, quam vir - nec quid, si veneris ante, |
| 14 | possit agi video; sed tamen ante veni. |
| 15 | cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto |
| 16 | ibis, ut accumbas - clam mihi tange pedem! |
| 17 | me specta nutusque meos vultumque loquacem; |
| 18 | excipe furtivas et refer ipsa notas. |
| 19 | verba superciliis sine voce loquentia dicam; |
| 20 | verba leges digitis, verba notata mero. |
| 21 | cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae, |
| 22 | purpureas tenero pollice tange genas. |
| 23 | siquid erit, de me tacita quod mente queraris, |
| 24 | pendeat extrema mollis ab aure manus. |
| 25 | cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt, |
| 26 | versetur digitis anulus usque tuis. |
| 27 | tange manu mensam, tangunt quo more precantes, |
| 28 | optabis merito cum mala multa viro. |
| 29 | Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto; |
| 30 | tu puerum leviter posce, quod ipsa voles. |
| 31 | quae tu reddideris ego primus pocula sumam, |
| 32 | et, qua tu biberis, hac ego parte bibam. |
| 33 | si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse, |
| 34 | reice libatos illius ore cibos. |
| 35 | nec premat inpositis sinito tua colla lacertis, |
| 36 | mite nec in rigido pectore pone caput; |
| 37 | nec sinus admittat digitos habilesve papillae; |
| 38 | oscula praecipue nulla dedisse velis! |
| 39 | oscula si dederis, fiam manifestus amator |
| 40 | et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum. |
| 41 | Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant, |
| 42 | illa mihi caeci causa timoris erunt. |
| 43 | nec femori committe femur nec crure cohaere |
| 44 | nec tenerum duro cum pede iunge pedem. |
| 45 | multa miser timeo, quia feci multa proterve, |
| 46 | exemplique metu torqueor, ecce, mei. |
| 47 | saepe mihi dominaeque meae properata voluptas |
| 48 | veste sub iniecta dulce peregit opus. |
| 49 | hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris, |
| 50 | conscia de tergo pallia deme tuo. |
| 51 | vir bibat usque roga - precibus tamen oscula desint! - |
| 52 | dumque bibit, furtim si potes, adde merum. |
| 53 | si bene conpositus somno vinoque iacebit, |
| 54 | consilium nobis resque locusque dabunt. |
| 55 | cum surges abitura domum, surgemus et omnes, |
| 56 | in medium turbae fac memor agmen eas. |
| 57 | agmine me invenies aut invenieris in illo: |
| 58 | quidquid ibi poteris tangere, tange, mei. |
| 59 | Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas; |
| 60 | separor a domina nocte iubente mea. |
| 61 | nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis, |
| 62 | qua licet, ad saevas prosequar usque fores. |
| 63 | oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet: |
| 64 | quod mihi das furtim, iure coacta dabis. |
| 65 | verum invita dato - potes hoc - similisque coactae; |
| 66 | blanditiae taceant, sitque maligna Venus. |
| 67 | si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto; |
| 68 | si minus, at certe te iuvet inde nihil. |
| 69 | sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur, |
| 70 | cras mihi constanti voce dedisse nega! |